De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. subsequitur. quare non est ut credere possis
  2. esse infinitis distantia semina formis,
  3. ne quaedam cogas inmani maximitate
  4. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  5. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  6. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  7. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  8. saecla novo rerum superata colore iacerent
  9. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  10. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  11. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  12. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  13. cedere item retro possent in deteriores
  14. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  15. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  16. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  17. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  18. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  19. materiem quoque finitis differe figuris.
  20. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  21. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  22. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  23. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  24. ergo finita distant ratione creata,
  25. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  26. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  27. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  28. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  29. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  30. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  31. formarum finita, necesse est quae similes sint
  32. esse infinitas aut summam materiai
  33. finitam constare, id quod non esse probavi.
  34. * * *
  35. versibus ostendam corpuscula materiai
  36. ex infinito summam rerum usque tenere
  37. undique protelo plagarum continuato.
  38. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  39. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  40. at regione locoque alio terrisque remotis
  41. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  42. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  43. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  44. milibus e multis vallo munitur eburno,
  45. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  46. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  47. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  48. unica res quaedem nativo corpore sola,
  49. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  50. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  51. unde ea progigni possit concepta, creari
  52. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  53. quippe etenim sumant alii finita per omne
  54. corpora iactari unius genitalia rei,
  55. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  56. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  57. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  58. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  59. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  60. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  61. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  62. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  63. infidi maris insidias virisque dolumque
  64. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  65. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  66. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  67. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  68. disiectare aestus diversi materiai,
  69. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  70. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  71. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  72. et res progigni et genitas procrescere posse.
  73. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  74. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  75. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  76. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  77. nec porro rerum genitales auctificique
  78. motus perpetuo possunt servare creata.
  79. sic aequo geritur certamine principiorum
  80. ex infinito contractum tempore bellum.
  81. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  82. et superantur item. miscetur funere vagor,
  83. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  84. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  85. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  86. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  87. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  88. convenit et memori mandatum mente tenere,
  89. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  90. quod genere ex uno consistat principiorum,
  91. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  92. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  93. atque potestates, ita plurima principiorum
  94. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  95. Principio tellus habet in se corpora prima,