De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  2. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  3. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  4. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  5. proptereaque solere vias rescindere nostris
  6. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  7. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  8. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  9. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  10. horrorem constare elementis levibus aeque
  11. ac musaea mele, per chordas organici quae
  12. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  13. neu simili penetrare putes primordia forma
  14. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  15. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  16. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  17. neve bonos rerum simili constare colores
  18. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  19. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  20. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  21. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  22. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  23. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  24. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  25. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  26. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  27. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  28. titillare magis sensus quam laedere possint,
  29. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  30. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  31. dissimili dentata modo conpungere sensus
  32. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  33. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  34. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  35. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  36. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  37. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  38. semina confundunt inter se concita sensum;
  39. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  40. tute tibi partem ferias atque experiare.
  41. qua propter longe formas distare necessest
  42. principiis, varios quae possint edere sensus.
  43. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  44. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  45. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  46. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  47. prima acie constant ictus contemnere sueta
  48. et validi silices ac duri robora ferri
  49. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  50. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  51. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  52. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  53. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  54. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  55. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  56. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  57. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  58. at non esse tamen perplexis indupedita,
  59. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  60. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  61. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  62. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  63. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  64. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  65. * * *
  66. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  67. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  68. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  69. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  70. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  71. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  72. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  73. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  74. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  75. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  76. linquit enim supera taetri primordia viri,
  77. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  78. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  79. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  80. finita variare figurarum ratione.
  81. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  82. esse infinito debebunt corporis auctu.
  83. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  84. corporis inter se multum variare figurae
  85. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  86. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  87. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  88. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  89. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  90. formai speciem totius corporis eius,
  91. quod super est, si forte voles variare figuras,
  92. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  93. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  94. si tu forte voles etiam variare figuras.
  95. ergo formarum novitatem corporis augmen