De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  2. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  3. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  4. formai speciem totius corporis eius,
  5. quod super est, si forte voles variare figuras,
  6. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  7. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  8. si tu forte voles etiam variare figuras.
  9. ergo formarum novitatem corporis augmen
  10. subsequitur. quare non est ut credere possis
  11. esse infinitis distantia semina formis,
  12. ne quaedam cogas inmani maximitate
  13. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  14. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  15. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  16. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  17. saecla novo rerum superata colore iacerent
  18. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  19. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  20. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  21. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  22. cedere item retro possent in deteriores
  23. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  24. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  25. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  26. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  27. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  28. materiem quoque finitis differe figuris.
  29. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  30. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  31. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  32. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  33. ergo finita distant ratione creata,
  34. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  35. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  36. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  37. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  38. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  39. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  40. formarum finita, necesse est quae similes sint
  41. esse infinitas aut summam materiai
  42. finitam constare, id quod non esse probavi.
  43. * * *
  44. versibus ostendam corpuscula materiai
  45. ex infinito summam rerum usque tenere
  46. undique protelo plagarum continuato.
  47. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  48. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  49. at regione locoque alio terrisque remotis
  50. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  51. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  52. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  53. milibus e multis vallo munitur eburno,
  54. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  55. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  56. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  57. unica res quaedem nativo corpore sola,
  58. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  59. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  60. unde ea progigni possit concepta, creari
  61. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  62. quippe etenim sumant alii finita per omne
  63. corpora iactari unius genitalia rei,
  64. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  65. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  66. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  67. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  68. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  69. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  70. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  71. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  72. infidi maris insidias virisque dolumque
  73. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  74. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  75. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  76. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  77. disiectare aestus diversi materiai,
  78. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  79. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  80. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  81. et res progigni et genitas procrescere posse.
  82. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  83. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  84. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  85. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  86. nec porro rerum genitales auctificique
  87. motus perpetuo possunt servare creata.
  88. sic aequo geritur certamine principiorum
  89. ex infinito contractum tempore bellum.
  90. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  91. et superantur item. miscetur funere vagor,
  92. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  93. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  94. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  95. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  96. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  97. convenit et memori mandatum mente tenere,
  98. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  99. quod genere ex uno consistat principiorum,
  100. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  101. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  102. atque potestates, ita plurima principiorum
  103. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  104. Principio tellus habet in se corpora prima,
  105. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  106. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  107. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  108. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  109. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  110. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  111. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  112. montivago generi possit praebere ferarum.
  113. quare magna deum mater materque ferarum
  114. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  115. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  116. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  117. aeris in spatio magnam pendere docentes
  118. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  119. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  120. officiis debet molliri victa parentum.
  121. muralique caput summum cinxere corona,
  122. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  123. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  124. horrifice fertur divinae matris imago.
  125. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  126. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  127. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  128. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  129. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  130. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  131. significare volunt indignos esse putandos,
  132. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  133. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  134. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  135. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  136. telaque praeportant, violenti signa furoris,