De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ingratos animos atque impia pectora volgi
  2. conterrere metu quae possint numine divae.
  3. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  4. munificat tacita mortalis muta salute,
  5. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  6. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  7. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  8. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  9. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  10. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  11. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  12. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  13. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  14. cum pueri circum puerum pernice chorea
  15. armat et in numerum pernice chorea
  16. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  17. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  18. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  19. propterea magnam armati matrem comitantur,
  20. aut quia significant divam praedicere ut armis
  21. ac virtute velint patriam defendere terram
  22. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  23. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  24. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  25. omnis enim per se divom natura necessest
  26. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  27. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  28. nam privata dolore omni, privata periclis,
  29. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  30. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  31. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  32. et quia multarum potitur primordia rerum,
  33. multa modis multis effert in lumina solis.
  34. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  35. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  36. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  37. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  38. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  39. religione animum turpi contingere parcat.
  40. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  41. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  42. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  43. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  44. dissimili vivont specie retinentque parentum
  45. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  46. tanta est in quovis genere herbae materiai
  47. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  48. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  49. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  50. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  51. dissimili perfecta figura principiorum.
  52. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  53. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  54. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  55. scintillasque agere ac late differre favillam.
  56. cetera consimili mentis ratione peragrans
  57. invenies igitur multarum semina rerum
  58. corpore celare et varias cohibere figuras.
  59. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  60. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  61. haec igitur variis debent constare figuris;
  62. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  63. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  64. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  65. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  66. conveniunt et res permixto semine constant.
  67. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  68. multa elementa vides multis communia verbis,
  69. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  70. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  71. non quo multa parum communis littera currat
  72. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  73. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  74. sic aliis in rebus item communia multa
  75. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  76. dissimili tamen inter se consistere summa
  77. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  78. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  79. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  80. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  81. semiferas hominum species existere et altos
  82. inter dum ramos egigni corpore vivo
  83. multaque conecti terrestria membra marinis,
  84. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  85. pascere naturam per terras omniparentis.
  86. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  87. seminibus certis certa genetrice creata
  88. conservare genus crescentia posse videmus.
  89. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  90. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  91. corpora discedunt conexaque convenientis
  92. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  93. reicere in terras naturam, multaque caecis
  94. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  95. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  96. vitalis motus consentire atque imitari.
  97. sed ne forte putes animalia sola teneri
  98. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  99. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  100. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  101. dissimili constare figura principiorum;
  102. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  103. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  104. semina cum porro distent, differre necessust
  105. intervalla vias conexus pondera plagas
  106. concursus motus; quae non animalia solum
  107. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  108. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  109. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  110. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  111. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  112. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  113. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  114. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  115. corpora consimili sint eius tincta colore;
  116. nullus enim color est omnino materiai
  117. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  118. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  119. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  120. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  121. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  122. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  123. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  124. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  125. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  126. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  127. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  128. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  129. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  130. immutabile enim quiddam superare necessest,
  131. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  132. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  133. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  134. proinde colore cave contingas semina rerum,
  135. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  136. Praeterea si nulla coloris principiis est