De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  2. turicremas propter mactatus concidit aras
  3. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  4. at mater viridis saltus orbata peragrans
  5. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  6. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  7. conspicere amissum fetum, completque querellis
  8. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  9. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  10. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  11. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  12. oblectare animum subitamque avertere curam,
  13. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  14. derivare queunt animum curaque levare;
  15. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  16. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  17. cornigeras norunt matres agnique petulci
  18. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  19. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  20. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  21. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  22. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  23. concharumque genus parili ratione videmus
  24. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  25. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  26. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  27. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  28. unius ad certam formam primordia rerum,
  29. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  30. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  31. quare fulmineus multo penetralior ignis
  32. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  33. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  34. subtilem magis e parvis constare figuris
  35. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  36. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  37. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  38. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  39. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  40. et quamvis subito per colum vina videmus
  41. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  42. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  43. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  44. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  45. inter se possint primordia singula quaeque
  46. singula per cuiusque foramina permanare.
  47. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  48. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  49. at contra taetra absinthi natura ferique
  50. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  51. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  52. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  53. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  54. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  55. proptereaque solere vias rescindere nostris
  56. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  57. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  58. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  59. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  60. horrorem constare elementis levibus aeque
  61. ac musaea mele, per chordas organici quae
  62. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  63. neu simili penetrare putes primordia forma
  64. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  65. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  66. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  67. neve bonos rerum simili constare colores
  68. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  69. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  70. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  71. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  72. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  73. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  74. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  75. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  76. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  77. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  78. titillare magis sensus quam laedere possint,
  79. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  80. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  81. dissimili dentata modo conpungere sensus
  82. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  83. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  84. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  85. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  86. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  87. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  88. semina confundunt inter se concita sensum;
  89. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  90. tute tibi partem ferias atque experiare.
  91. qua propter longe formas distare necessest
  92. principiis, varios quae possint edere sensus.
  93. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  94. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  95. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  96. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  97. prima acie constant ictus contemnere sueta
  98. et validi silices ac duri robora ferri
  99. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  100. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  101. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  102. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  103. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  104. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  105. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  106. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  107. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  108. at non esse tamen perplexis indupedita,
  109. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  110. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  111. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  112. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  113. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  114. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  115. * * *
  116. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  117. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  118. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  119. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  120. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  121. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  122. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  123. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  124. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  125. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  126. linquit enim supera taetri primordia viri,
  127. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  128. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  129. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  130. finita variare figurarum ratione.
  131. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  132. esse infinito debebunt corporis auctu.
  133. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  134. corporis inter se multum variare figurae
  135. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  136. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;