De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  2. naturam rerum mutare et vertere motus.
  3. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  4. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  5. summa tamen summa videatur stare quiete,
  6. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  7. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  8. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  9. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  10. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  11. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  12. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  13. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  14. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  15. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  16. omnia quae nobis longe confusa videntur
  17. et velut in viridi candor consistere colli.
  18. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  19. camporum complent belli simulacra cientes,
  20. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  21. aere renidescit tellus supterque virum vi
  22. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  23. icti reiectant voces ad sidera mundi
  24. et circum volitant equites mediosque repente
  25. tramittunt valido quatientes impete campos;
  26. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  27. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  28. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  29. qualia sint et quam longe distantia formis,
  30. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  31. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  32. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  33. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  34. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  35. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  36. esse pari filo similique adfecta figura.
  37. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  38. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  39. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  40. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  41. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  42. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  43. invenies tamen inter se differre figuris.
  44. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  45. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  46. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  47. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  48. turicremas propter mactatus concidit aras
  49. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  50. at mater viridis saltus orbata peragrans
  51. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  52. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  53. conspicere amissum fetum, completque querellis
  54. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  55. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  56. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  57. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  58. oblectare animum subitamque avertere curam,
  59. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  60. derivare queunt animum curaque levare;
  61. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  62. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  63. cornigeras norunt matres agnique petulci
  64. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  65. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  66. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  67. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  68. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  69. concharumque genus parili ratione videmus
  70. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  71. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  72. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  73. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  74. unius ad certam formam primordia rerum,
  75. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  76. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  77. quare fulmineus multo penetralior ignis
  78. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  79. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  80. subtilem magis e parvis constare figuris
  81. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  82. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  83. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  84. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  85. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  86. et quamvis subito per colum vina videmus
  87. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  88. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  89. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  90. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  91. inter se possint primordia singula quaeque
  92. singula per cuiusque foramina permanare.
  93. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  94. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  95. at contra taetra absinthi natura ferique
  96. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  97. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  98. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  99. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  100. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  101. proptereaque solere vias rescindere nostris
  102. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  103. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  104. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  105. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  106. horrorem constare elementis levibus aeque
  107. ac musaea mele, per chordas organici quae
  108. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  109. neu simili penetrare putes primordia forma
  110. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  111. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  112. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  113. neve bonos rerum simili constare colores
  114. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  115. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  116. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  117. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  118. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  119. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  120. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  121. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  122. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  123. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  124. titillare magis sensus quam laedere possint,
  125. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  126. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  127. dissimili dentata modo conpungere sensus
  128. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  129. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  130. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  131. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  132. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  133. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  134. semina confundunt inter se concita sensum;
  135. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  136. tute tibi partem ferias atque experiare.
  137. qua propter longe formas distare necessest
  138. principiis, varios quae possint edere sensus.
  139. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  140. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  141. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  142. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  143. prima acie constant ictus contemnere sueta
  144. et validi silices ac duri robora ferri
  145. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  146. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  147. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  148. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  149. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  150. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  151. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  152. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  153. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  154. at non esse tamen perplexis indupedita,
  155. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  156. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  157. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  158. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  159. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  160. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  161. * * *
  162. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  163. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  164. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  165. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  166. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  167. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  168. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  169. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  170. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  171. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  172. linquit enim supera taetri primordia viri,
  173. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  174. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  175. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  176. finita variare figurarum ratione.
  177. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  178. esse infinito debebunt corporis auctu.