De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  2. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  3. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  4. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  5. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  6. et quamvis subito per colum vina videmus
  7. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  8. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  9. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  10. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  11. inter se possint primordia singula quaeque
  12. singula per cuiusque foramina permanare.
  13. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  14. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  15. at contra taetra absinthi natura ferique
  16. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  17. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  18. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  19. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  20. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  21. proptereaque solere vias rescindere nostris
  22. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  23. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  24. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  25. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  26. horrorem constare elementis levibus aeque
  27. ac musaea mele, per chordas organici quae
  28. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  29. neu simili penetrare putes primordia forma
  30. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  31. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  32. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  33. neve bonos rerum simili constare colores
  34. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  35. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  36. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  37. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  38. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  39. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  40. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  41. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  42. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  43. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  44. titillare magis sensus quam laedere possint,
  45. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  46. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  47. dissimili dentata modo conpungere sensus
  48. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  49. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  50. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  51. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  52. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  53. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  54. semina confundunt inter se concita sensum;
  55. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  56. tute tibi partem ferias atque experiare.
  57. qua propter longe formas distare necessest
  58. principiis, varios quae possint edere sensus.
  59. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  60. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  61. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  62. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  63. prima acie constant ictus contemnere sueta
  64. et validi silices ac duri robora ferri
  65. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  66. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  67. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  68. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  69. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  70. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  71. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  72. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  73. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  74. at non esse tamen perplexis indupedita,
  75. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  76. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  77. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  78. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  79. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  80. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  81. * * *
  82. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  83. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  84. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  85. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  86. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  87. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  88. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  89. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  90. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  91. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  92. linquit enim supera taetri primordia viri,
  93. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  94. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae