De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  2. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  3. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  4. horrorem constare elementis levibus aeque
  5. ac musaea mele, per chordas organici quae
  6. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  7. neu simili penetrare putes primordia forma
  8. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  9. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  10. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  11. neve bonos rerum simili constare colores
  12. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  13. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  14. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  15. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  16. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  17. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  18. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  19. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  20. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  21. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  22. titillare magis sensus quam laedere possint,
  23. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  24. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  25. dissimili dentata modo conpungere sensus
  26. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  27. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  28. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  29. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  30. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  31. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  32. semina confundunt inter se concita sensum;
  33. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  34. tute tibi partem ferias atque experiare.
  35. qua propter longe formas distare necessest
  36. principiis, varios quae possint edere sensus.
  37. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  38. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  39. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  40. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  41. prima acie constant ictus contemnere sueta
  42. et validi silices ac duri robora ferri
  43. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  44. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  45. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  46. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  47. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  48. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  49. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  50. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  51. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  52. at non esse tamen perplexis indupedita,
  53. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  54. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  55. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  56. non e perplexis, sed acutis esse elementis.