De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  2. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  3. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  4. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  5. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  6. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  7. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  8. at non esse tamen perplexis indupedita,
  9. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  10. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  11. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  12. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  13. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  14. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  15. * * *
  16. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  17. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  18. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  19. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  20. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  21. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  22. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  23. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  24. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  25. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  26. linquit enim supera taetri primordia viri,
  27. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  28. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  29. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  30. finita variare figurarum ratione.
  31. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  32. esse infinito debebunt corporis auctu.
  33. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  34. corporis inter se multum variare figurae
  35. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  36. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;