De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  2. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  3. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  4. formai speciem totius corporis eius,
  5. quod super est, si forte voles variare figuras,
  6. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  7. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  8. si tu forte voles etiam variare figuras.
  9. ergo formarum novitatem corporis augmen
  10. subsequitur. quare non est ut credere possis
  11. esse infinitis distantia semina formis,
  12. ne quaedam cogas inmani maximitate
  13. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  14. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  15. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  16. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  17. saecla novo rerum superata colore iacerent
  18. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  19. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  20. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  21. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  22. cedere item retro possent in deteriores
  23. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  24. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  25. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  26. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  27. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  28. materiem quoque finitis differe figuris.
  29. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  30. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  31. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  32. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  33. ergo finita distant ratione creata,
  34. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  35. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  36. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae