De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  2. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  3. neve bonos rerum simili constare colores
  4. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  5. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  6. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  7. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  8. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  9. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  10. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  11. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  12. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  13. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  14. titillare magis sensus quam laedere possint,
  15. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  16. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  17. dissimili dentata modo conpungere sensus
  18. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  19. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  20. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  21. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  22. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  23. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  24. semina confundunt inter se concita sensum;
  25. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  26. tute tibi partem ferias atque experiare.
  27. qua propter longe formas distare necessest
  28. principiis, varios quae possint edere sensus.
  29. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  30. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  31. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  32. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  33. prima acie constant ictus contemnere sueta
  34. et validi silices ac duri robora ferri
  35. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  36. illa quidem debent e levibus atque rutundis