De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  2. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  3. nam neque quo possit genus ullum materiai
  4. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  5. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  6. naturam rerum mutare et vertere motus.
  7. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  8. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  9. summa tamen summa videatur stare quiete,
  10. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  11. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  12. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  13. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  14. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  15. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  16. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  17. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  18. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  19. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  20. omnia quae nobis longe confusa videntur
  21. et velut in viridi candor consistere colli.
  22. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  23. camporum complent belli simulacra cientes,
  24. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  25. aere renidescit tellus supterque virum vi
  26. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  27. icti reiectant voces ad sidera mundi
  28. et circum volitant equites mediosque repente
  29. tramittunt valido quatientes impete campos;
  30. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  31. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  32. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  33. qualia sint et quam longe distantia formis,
  34. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  35. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  36. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  37. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  38. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  39. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  40. esse pari filo similique adfecta figura.
  41. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  42. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  43. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  44. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  45. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  46. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  47. invenies tamen inter se differre figuris.
  48. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  49. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  50. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  51. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  52. turicremas propter mactatus concidit aras
  53. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  54. at mater viridis saltus orbata peragrans
  55. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  56. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  57. conspicere amissum fetum, completque querellis
  58. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  59. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  60. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  61. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  62. oblectare animum subitamque avertere curam,
  63. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  64. derivare queunt animum curaque levare;
  65. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  66. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  67. cornigeras norunt matres agnique petulci
  68. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  69. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  70. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  71. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  72. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  73. concharumque genus parili ratione videmus
  74. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  75. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  76. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  77. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  78. unius ad certam formam primordia rerum,
  79. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  80. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  81. quare fulmineus multo penetralior ignis
  82. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  83. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  84. subtilem magis e parvis constare figuris
  85. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  86. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  87. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  88. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  89. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  90. et quamvis subito per colum vina videmus
  91. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  92. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  93. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  94. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  95. inter se possint primordia singula quaeque
  96. singula per cuiusque foramina permanare.
  97. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  98. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  99. at contra taetra absinthi natura ferique
  100. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  101. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  102. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  103. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  104. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  105. proptereaque solere vias rescindere nostris
  106. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  107. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  108. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  109. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  110. horrorem constare elementis levibus aeque
  111. ac musaea mele, per chordas organici quae
  112. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  113. neu simili penetrare putes primordia forma
  114. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  115. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  116. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  117. neve bonos rerum simili constare colores
  118. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  119. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  120. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  121. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  122. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  123. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  124. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  125. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  126. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  127. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  128. titillare magis sensus quam laedere possint,
  129. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  130. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  131. dissimili dentata modo conpungere sensus
  132. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  133. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  134. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  135. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  136. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  137. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  138. semina confundunt inter se concita sensum;
  139. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  140. tute tibi partem ferias atque experiare.
  141. qua propter longe formas distare necessest
  142. principiis, varios quae possint edere sensus.