De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  2. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  3. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  4. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  5. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  6. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  7. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  8. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  9. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  10. omnia quae nobis longe confusa videntur
  11. et velut in viridi candor consistere colli.
  12. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  13. camporum complent belli simulacra cientes,
  14. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  15. aere renidescit tellus supterque virum vi
  16. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  17. icti reiectant voces ad sidera mundi
  18. et circum volitant equites mediosque repente
  19. tramittunt valido quatientes impete campos;
  20. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  21. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  22. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  23. qualia sint et quam longe distantia formis,
  24. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  25. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  26. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  27. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  28. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  29. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  30. esse pari filo similique adfecta figura.
  31. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  32. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  33. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  34. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  35. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  36. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  37. invenies tamen inter se differre figuris.
  38. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  39. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  40. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  41. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  42. turicremas propter mactatus concidit aras
  43. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  44. at mater viridis saltus orbata peragrans
  45. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  46. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  47. conspicere amissum fetum, completque querellis
  48. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  49. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  50. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  51. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  52. oblectare animum subitamque avertere curam,
  53. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  54. derivare queunt animum curaque levare;
  55. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  56. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  57. cornigeras norunt matres agnique petulci
  58. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  59. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  60. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  61. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  62. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  63. concharumque genus parili ratione videmus
  64. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  65. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  66. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  67. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  68. unius ad certam formam primordia rerum,
  69. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  70. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  71. quare fulmineus multo penetralior ignis
  72. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  73. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  74. subtilem magis e parvis constare figuris
  75. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  76. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  77. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  78. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  79. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  80. et quamvis subito per colum vina videmus
  81. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  82. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  83. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  84. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  85. inter se possint primordia singula quaeque
  86. singula per cuiusque foramina permanare.
  87. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  88. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  89. at contra taetra absinthi natura ferique
  90. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  91. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  92. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  93. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  94. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  95. proptereaque solere vias rescindere nostris
  96. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  97. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  98. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  99. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  100. horrorem constare elementis levibus aeque
  101. ac musaea mele, per chordas organici quae
  102. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  103. neu simili penetrare putes primordia forma
  104. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  105. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  106. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  107. neve bonos rerum simili constare colores
  108. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  109. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  110. aut foeda specie foedi turpesque videntur.