De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  2. turicremas propter mactatus concidit aras
  3. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  4. at mater viridis saltus orbata peragrans
  5. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  6. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  7. conspicere amissum fetum, completque querellis
  8. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  9. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  10. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  11. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  12. oblectare animum subitamque avertere curam,
  13. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  14. derivare queunt animum curaque levare;
  15. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  16. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  17. cornigeras norunt matres agnique petulci
  18. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  19. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  20. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  21. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  22. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  23. concharumque genus parili ratione videmus
  24. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  25. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  26. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  27. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  28. unius ad certam formam primordia rerum,
  29. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  30. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  31. quare fulmineus multo penetralior ignis
  32. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  33. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  34. subtilem magis e parvis constare figuris
  35. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  36. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  37. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  38. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  39. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  40. et quamvis subito per colum vina videmus
  41. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  42. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  43. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  44. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  45. inter se possint primordia singula quaeque
  46. singula per cuiusque foramina permanare.
  47. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  48. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  49. at contra taetra absinthi natura ferique
  50. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  51. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  52. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  53. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  54. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  55. proptereaque solere vias rescindere nostris
  56. sensibus introituque suo perrumpere corpus.