De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam rerum mutare et vertere motus.
  2. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  3. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  4. summa tamen summa videatur stare quiete,
  5. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  6. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  7. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  8. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  9. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  10. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  11. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  12. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  13. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  14. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  15. omnia quae nobis longe confusa videntur
  16. et velut in viridi candor consistere colli.
  17. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  18. camporum complent belli simulacra cientes,
  19. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  20. aere renidescit tellus supterque virum vi
  21. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  22. icti reiectant voces ad sidera mundi
  23. et circum volitant equites mediosque repente
  24. tramittunt valido quatientes impete campos;
  25. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  26. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  27. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  28. qualia sint et quam longe distantia formis,
  29. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  30. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  31. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  32. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  33. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  34. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  35. esse pari filo similique adfecta figura.
  36. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  37. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  38. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  39. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  40. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  41. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  42. invenies tamen inter se differre figuris.
  43. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  44. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  45. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  46. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  47. turicremas propter mactatus concidit aras
  48. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  49. at mater viridis saltus orbata peragrans
  50. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  51. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  52. conspicere amissum fetum, completque querellis
  53. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  54. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  55. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  56. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  57. oblectare animum subitamque avertere curam,
  58. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  59. derivare queunt animum curaque levare;
  60. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  61. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  62. cornigeras norunt matres agnique petulci
  63. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  64. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  65. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  66. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  67. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  68. concharumque genus parili ratione videmus
  69. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  70. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  71. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  72. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  73. unius ad certam formam primordia rerum,
  74. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  75. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  76. quare fulmineus multo penetralior ignis
  77. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  78. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  79. subtilem magis e parvis constare figuris
  80. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  81. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  82. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  83. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  84. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  85. et quamvis subito per colum vina videmus
  86. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  87. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  88. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  89. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  90. inter se possint primordia singula quaeque
  91. singula per cuiusque foramina permanare.
  92. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  93. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  94. at contra taetra absinthi natura ferique
  95. centauri foedo pertorquent ora sapore;