De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. singula per cuiusque foramina permanare.
  2. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  3. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  4. at contra taetra absinthi natura ferique
  5. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  6. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  7. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  8. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  9. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  10. proptereaque solere vias rescindere nostris
  11. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  12. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  13. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  14. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  15. horrorem constare elementis levibus aeque
  16. ac musaea mele, per chordas organici quae
  17. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  18. neu simili penetrare putes primordia forma
  19. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  20. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  21. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  22. neve bonos rerum simili constare colores
  23. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  24. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  25. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  26. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  27. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  28. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  29. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  30. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  31. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  32. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  33. titillare magis sensus quam laedere possint,
  34. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  35. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  36. dissimili dentata modo conpungere sensus
  37. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  38. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  39. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  40. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  41. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  42. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  43. semina confundunt inter se concita sensum;
  44. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  45. tute tibi partem ferias atque experiare.
  46. qua propter longe formas distare necessest
  47. principiis, varios quae possint edere sensus.
  48. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  49. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  50. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  51. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  52. prima acie constant ictus contemnere sueta
  53. et validi silices ac duri robora ferri
  54. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  55. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  56. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  57. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  58. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  59. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  60. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  61. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  62. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  63. at non esse tamen perplexis indupedita,
  64. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  65. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  66. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  67. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  68. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  69. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  70. * * *
  71. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  72. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  73. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  74. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  75. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  76. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  77. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  78. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  79. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  80. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  81. linquit enim supera taetri primordia viri,
  82. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  83. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  84. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  85. finita variare figurarum ratione.
  86. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  87. esse infinito debebunt corporis auctu.
  88. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  89. corporis inter se multum variare figurae
  90. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  91. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  92. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  93. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  94. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  95. formai speciem totius corporis eius,
  96. quod super est, si forte voles variare figuras,
  97. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  98. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  99. si tu forte voles etiam variare figuras.
  100. ergo formarum novitatem corporis augmen
  101. subsequitur. quare non est ut credere possis
  102. esse infinitis distantia semina formis,
  103. ne quaedam cogas inmani maximitate
  104. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  105. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  106. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  107. aurea pavonum ridenti imbuta lepore