De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  2. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  3. id facit exiguum clinamen principiorum
  4. nec regione loci certa nec tempore certo.
  5. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  6. copia nec porro maioribus intervallis;
  7. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  8. qua propter quo nunc in motu principiorum
  9. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  10. et post haec semper simili ratione ferentur,
  11. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  12. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  13. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  14. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  15. nam neque quo possit genus ullum materiai
  16. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  17. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  18. naturam rerum mutare et vertere motus.
  19. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  20. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  21. summa tamen summa videatur stare quiete,
  22. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  23. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  24. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  25. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  26. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  27. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  28. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  29. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  30. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  31. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  32. omnia quae nobis longe confusa videntur
  33. et velut in viridi candor consistere colli.
  34. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  35. camporum complent belli simulacra cientes,
  36. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  37. aere renidescit tellus supterque virum vi
  38. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  39. icti reiectant voces ad sidera mundi
  40. et circum volitant equites mediosque repente
  41. tramittunt valido quatientes impete campos;
  42. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  43. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  44. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  45. qualia sint et quam longe distantia formis,
  46. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  47. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  48. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  49. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  50. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  51. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  52. esse pari filo similique adfecta figura.
  53. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  54. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  55. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  56. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  57. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  58. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  59. invenies tamen inter se differre figuris.
  60. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  61. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  62. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  63. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  64. turicremas propter mactatus concidit aras
  65. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  66. at mater viridis saltus orbata peragrans
  67. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  68. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  69. conspicere amissum fetum, completque querellis
  70. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  71. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  72. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  73. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  74. oblectare animum subitamque avertere curam,
  75. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  76. derivare queunt animum curaque levare;
  77. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  78. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  79. cornigeras norunt matres agnique petulci
  80. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  81. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  82. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  83. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  84. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  85. concharumque genus parili ratione videmus
  86. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  87. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  88. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  89. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  90. unius ad certam formam primordia rerum,
  91. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  92. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  93. quare fulmineus multo penetralior ignis
  94. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  95. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  96. subtilem magis e parvis constare figuris
  97. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  98. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  99. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  100. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  101. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  102. et quamvis subito per colum vina videmus
  103. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  104. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  105. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  106. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  107. inter se possint primordia singula quaeque