De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  2. si non forte tuas legiones per loca campi
  3. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  4. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  5. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  6. his tibi tum rebus timefactae religiones
  7. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  8. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  9. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  10. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  11. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  12. audacterque inter reges rerumque potentis
  13. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  14. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  15. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  16. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  17. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  18. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  19. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  20. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  21. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  22. non radii solis neque lucida tela diei
  23. discutiant, sed naturae species ratioque.
  24. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  25. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  26. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  27. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  28. expediam: tu te dictis praebere memento.
  29. nam certe non inter se stipata cohaeret
  30. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  31. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  32. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  33. cum tamen incolumis videatur summa manere
  34. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  35. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  36. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  37. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  38. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  39. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  40. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  41. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  42. Si cessare putas rerum primordia posse
  43. cessandoque novos rerum progignere motus,
  44. avius a vera longe ratione vagaris.
  45. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  46. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  47. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  48. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  49. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  50. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  51. et quo iactari magis omnia materiai
  52. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  53. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  54. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  55. inmensumque patere in cunctas undique partis
  56. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  57. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  58. reddita corporibus primis per inane profundum,
  59. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  60. partim intervallis magnis confulta resultant,
  61. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  62. et quae cumque magis condenso conciliatu
  63. exiguis intervallis convecta resultant,
  64. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  65. haec validas saxi radices et fera ferri
  66. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  67. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  68. cetera dissiliunt longe longeque recursant