De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id facit exiguum clinamen principiorum
  2. nec regione loci certa nec tempore certo.
  3. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  4. copia nec porro maioribus intervallis;
  5. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  6. qua propter quo nunc in motu principiorum
  7. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  8. et post haec semper simili ratione ferentur,
  9. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  10. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  11. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  12. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  13. nam neque quo possit genus ullum materiai
  14. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  15. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  16. naturam rerum mutare et vertere motus.
  17. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  18. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  19. summa tamen summa videatur stare quiete,
  20. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  21. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  22. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  23. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  24. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  25. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  26. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  27. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  28. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  29. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  30. omnia quae nobis longe confusa videntur
  31. et velut in viridi candor consistere colli.
  32. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  33. camporum complent belli simulacra cientes,
  34. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  35. aere renidescit tellus supterque virum vi
  36. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  37. icti reiectant voces ad sidera mundi
  38. et circum volitant equites mediosque repente
  39. tramittunt valido quatientes impete campos;
  40. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  41. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  42. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  43. qualia sint et quam longe distantia formis,
  44. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  45. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  46. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  47. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  48. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  49. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  50. esse pari filo similique adfecta figura.
  51. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  52. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  53. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  54. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  55. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  56. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  57. invenies tamen inter se differre figuris.
  58. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  59. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  60. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  61. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  62. turicremas propter mactatus concidit aras
  63. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  64. at mater viridis saltus orbata peragrans
  65. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  66. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  67. conspicere amissum fetum, completque querellis
  68. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  69. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  70. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  71. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  72. oblectare animum subitamque avertere curam,
  73. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  74. derivare queunt animum curaque levare;
  75. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  76. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  77. cornigeras norunt matres agnique petulci
  78. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  79. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  80. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  81. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  82. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  83. concharumque genus parili ratione videmus
  84. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  85. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  86. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  87. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  88. unius ad certam formam primordia rerum,
  89. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  90. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  91. quare fulmineus multo penetralior ignis
  92. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  93. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  94. subtilem magis e parvis constare figuris