De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  2. unius ad certam formam primordia rerum,
  3. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  4. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  5. quare fulmineus multo penetralior ignis
  6. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  7. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  8. subtilem magis e parvis constare figuris
  9. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  10. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  11. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  12. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  13. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  14. et quamvis subito per colum vina videmus
  15. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  16. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  17. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  18. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  19. inter se possint primordia singula quaeque
  20. singula per cuiusque foramina permanare.
  21. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  22. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  23. at contra taetra absinthi natura ferique
  24. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  25. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  26. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  27. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  28. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  29. proptereaque solere vias rescindere nostris
  30. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  31. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  32. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  33. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  34. horrorem constare elementis levibus aeque
  35. ac musaea mele, per chordas organici quae
  36. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  37. neu simili penetrare putes primordia forma
  38. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  39. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  40. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  41. neve bonos rerum simili constare colores
  42. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  43. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  44. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  45. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  46. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  47. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  48. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  49. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  50. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  51. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  52. titillare magis sensus quam laedere possint,
  53. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  54. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  55. dissimili dentata modo conpungere sensus
  56. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  57. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  58. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  59. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  60. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  61. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  62. semina confundunt inter se concita sensum;
  63. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  64. tute tibi partem ferias atque experiare.
  65. qua propter longe formas distare necessest
  66. principiis, varios quae possint edere sensus.
  67. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  68. haec magis hamatis inter sese esse necessest