De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. summa tamen summa videatur stare quiete,
  2. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  3. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  4. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  5. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  6. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  7. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  8. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  9. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  10. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  11. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  12. omnia quae nobis longe confusa videntur
  13. et velut in viridi candor consistere colli.
  14. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  15. camporum complent belli simulacra cientes,
  16. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  17. aere renidescit tellus supterque virum vi
  18. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  19. icti reiectant voces ad sidera mundi
  20. et circum volitant equites mediosque repente
  21. tramittunt valido quatientes impete campos;
  22. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  23. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  24. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  25. qualia sint et quam longe distantia formis,
  26. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  27. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  28. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  29. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  30. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  31. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  32. esse pari filo similique adfecta figura.
  33. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  34. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  35. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  36. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  37. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  38. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  39. invenies tamen inter se differre figuris.
  40. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  41. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  42. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  43. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  44. turicremas propter mactatus concidit aras
  45. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  46. at mater viridis saltus orbata peragrans
  47. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  48. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  49. conspicere amissum fetum, completque querellis
  50. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  51. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  52. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  53. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  54. oblectare animum subitamque avertere curam,
  55. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  56. derivare queunt animum curaque levare;
  57. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  58. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  59. cornigeras norunt matres agnique petulci
  60. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  61. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  62. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  63. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  64. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  65. concharumque genus parili ratione videmus
  66. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  67. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  68. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,