De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  2. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  3. prima acie constant ictus contemnere sueta
  4. et validi silices ac duri robora ferri
  5. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  6. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  7. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  8. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  9. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  10. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  11. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  12. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  13. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  14. at non esse tamen perplexis indupedita,
  15. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  16. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  17. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  18. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  19. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  20. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  21. * * *
  22. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  23. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  24. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  25. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  26. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  27. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  28. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  29. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  30. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  31. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  32. linquit enim supera taetri primordia viri,
  33. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  34. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  35. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  36. finita variare figurarum ratione.
  37. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  38. esse infinito debebunt corporis auctu.
  39. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  40. corporis inter se multum variare figurae
  41. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  42. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  43. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  44. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  45. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  46. formai speciem totius corporis eius,
  47. quod super est, si forte voles variare figuras,
  48. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  49. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  50. si tu forte voles etiam variare figuras.
  51. ergo formarum novitatem corporis augmen
  52. subsequitur. quare non est ut credere possis
  53. esse infinitis distantia semina formis,
  54. ne quaedam cogas inmani maximitate
  55. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  56. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  57. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  58. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  59. saecla novo rerum superata colore iacerent
  60. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  61. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  62. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  63. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  64. cedere item retro possent in deteriores
  65. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  66. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  67. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  68. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa