De Rerum Natura
Lucretius
-
- cornigeras norunt matres agnique petulci
- balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
- ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
- Postremo quodvis frumentum non tamen omne
- quidque suo genere inter se simile esse videbis,
- quin intercurrat quaedam distantia formis.
- concharumque genus parili ratione videmus
- pingere telluris gremium, qua mollibus undis
- litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
- quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
- natura quoniam constant neque facta manu sunt
- unius ad certam formam primordia rerum,
- dissimili inter se quaedam volitare figura.
- Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
- quare fulmineus multo penetralior ignis
- quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
- dicere enim possis caelestem fulminis ignem
- subtilem magis e parvis constare figuris
- atque ideo transire foramina quae nequit ignis
- noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
- praeterea lumen per cornum transit, at imber
- respuitur. quare, nisi luminis illa minora
- corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
- et quamvis subito per colum vina videmus
- perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
- aut quia ni mirum maioribus est elementis
- aut magis hamatis inter se perque plicatis,
- atque ideo fit uti non tam diducta repente
- inter se possint primordia singula quaeque
- singula per cuiusque foramina permanare.
- Huc accedit uti mellis lactisque liquores
- iucundo sensu linguae tractentur in ore;
- at contra taetra absinthi natura ferique
- centauri foedo pertorquent ora sapore;
- ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
- esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
- at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
- haec magis hamatis inter se nexa teneri
- proptereaque solere vias rescindere nostris
- sensibus introituque suo perrumpere corpus.
- omnia postremo bona sensibus et mala tactu
- dissimili inter se pugnant perfecta figura;
- ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
- horrorem constare elementis levibus aeque
- ac musaea mele, per chordas organici quae
- mobilibus digitis expergefacta figurant;
- neu simili penetrare putes primordia forma
- in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
- et cum scena croco Cilici perfusa recens est
- araque Panchaeos exhalat propter odores;
- neve bonos rerum simili constare colores
- semine constituas, oculos qui pascere possunt,
- et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
- aut foeda specie foedi turpesque videntur.
- omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
- haut sine principiali aliquo levore creatast;
- at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
- non aliquo sine materiae squalore repertast.
- Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
- esse neque omnino flexis mucronibus unca,
- sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
- titillare magis sensus quam laedere possint,
- fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
- Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
- dissimili dentata modo conpungere sensus
- corporis, indicio nobis est tactus uterque.
- tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
- corporis est sensus, vel cum res extera sese
- insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
- aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
- aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
- semina confundunt inter se concita sensum;
- ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
- tute tibi partem ferias atque experiare.
- qua propter longe formas distare necessest
- principiis, varios quae possint edere sensus.
- Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
- haec magis hamatis inter sese esse necessest
- et quasi ramosis alte compacta teneri.
- in quo iam genere in primis adamantina saxa
- prima acie constant ictus contemnere sueta
- et validi silices ac duri robora ferri
- aeraque quae claustris restantia vociferantur.
- illa quidem debent e levibus atque rutundis
- esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
- namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
- nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
- et perculsus item proclive volubilis exstat.
- omnia postremo quae puncto tempore cernis
- diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
- si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
- at non esse tamen perplexis indupedita,
- pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
- nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
- sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
- non e perplexis, sed acutis esse elementis.
- sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
- sudor uti maris est, minime mirabile debet
- * * *
- nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
- est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
- corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
- scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
- provolvi simul ut possint et laedere sensus.
- et quo mixta putes magis aspera levibus esse
- principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
- est ratio secernendi seorsumque videndi,