De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  2. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  3. linquit enim supera taetri primordia viri,
  4. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  5. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  6. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  7. finita variare figurarum ratione.
  8. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  9. esse infinito debebunt corporis auctu.
  10. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  11. corporis inter se multum variare figurae
  12. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  13. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  14. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  15. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  16. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  17. formai speciem totius corporis eius,
  18. quod super est, si forte voles variare figuras,
  19. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  20. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  21. si tu forte voles etiam variare figuras.
  22. ergo formarum novitatem corporis augmen
  23. subsequitur. quare non est ut credere possis
  24. esse infinitis distantia semina formis,
  25. ne quaedam cogas inmani maximitate
  26. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  27. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  28. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  29. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  30. saecla novo rerum superata colore iacerent
  31. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  32. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  33. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  34. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  35. cedere item retro possent in deteriores
  36. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  37. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  38. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  39. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  40. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  41. materiem quoque finitis differe figuris.
  42. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  43. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  44. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  45. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  46. ergo finita distant ratione creata,
  47. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  48. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  49. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  50. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  51. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  52. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  53. formarum finita, necesse est quae similes sint
  54. esse infinitas aut summam materiai
  55. finitam constare, id quod non esse probavi.
  56. * * *
  57. versibus ostendam corpuscula materiai
  58. ex infinito summam rerum usque tenere
  59. undique protelo plagarum continuato.
  60. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  61. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  62. at regione locoque alio terrisque remotis
  63. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  64. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  65. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  66. milibus e multis vallo munitur eburno,
  67. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  68. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  69. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  70. unica res quaedem nativo corpore sola,
  71. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  72. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  73. unde ea progigni possit concepta, creari
  74. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  75. quippe etenim sumant alii finita per omne
  76. corpora iactari unius genitalia rei,
  77. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  78. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  79. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  80. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  81. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  82. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  83. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  84. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  85. infidi maris insidias virisque dolumque
  86. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  87. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  88. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  89. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  90. disiectare aestus diversi materiai,
  91. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  92. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  93. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  94. et res progigni et genitas procrescere posse.
  95. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  96. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  97. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  98. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  99. nec porro rerum genitales auctificique
  100. motus perpetuo possunt servare creata.
  101. sic aequo geritur certamine principiorum
  102. ex infinito contractum tempore bellum.
  103. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  104. et superantur item. miscetur funere vagor,
  105. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  106. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  107. quae non audierit mixtos vagitibus aegris