De Rerum Natura
Lucretius
-
- nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
- principium dat et hinc motus per membra rigantur.
- nonne vides etiam patefactis tempore puncto
- carceribus non posse tamen prorumpere equorum
- vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
- omnis enim totum per corpus materiai
- copia conciri debet, concita per artus
- omnis ut studium mentis conixa sequatur;
- ut videas initum motus a corde creari
- ex animique voluntate id procedere primum,
- inde dari porro per totum corpus et artus.
- nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
- viribus alterius magnis magnoque coactu;
- nam tum materiem totius corporis omnem
- perspicuumst nobis invitis ire rapique,
- donec eam refrenavit per membra voluntas.
- iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
- pellat et invitos cogat procedere saepe
- praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
- quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
- cuius ad arbitrium quoque copia materiai
- cogitur inter dum flecti per membra per artus
- et proiecta refrenatur retroque residit.
- quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
- esse aliam praeter plagas et pondera causam
- motibus, unde haec est nobis innata potestas,
- de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
- pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
- externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
- intestinum habeat cunctis in rebus agendis
- et devicta quasi cogatur ferre patique,
- id facit exiguum clinamen principiorum
- nec regione loci certa nec tempore certo.
- Nec stipata magis fuit umquam materiai
- copia nec porro maioribus intervallis;
- nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
- qua propter quo nunc in motu principiorum
- corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
- et post haec semper simili ratione ferentur,
- et quae consuerint gigni gignentur eadem
- condicione et erunt et crescent vique valebunt,
- quantum cuique datum est per foedera naturai.
- nec rerum summam commutare ulla potest vis;
- nam neque quo possit genus ullum materiai
- effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
- unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
- naturam rerum mutare et vertere motus.
- Illud in his rebus non est mirabile, quare,
- omnia cum rerum primordia sint in motu,
- summa tamen summa videatur stare quiete,
- praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
- omnis enim longe nostris ab sensibus infra
- primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
- cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
- praesertim cum, quae possimus cernere, celent
- saepe tamen motus spatio diducta locorum.
- nam saepe in colli tondentes pabula laeta
- lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
- invitant herbae gemmantes rore recenti,
- et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
- omnia quae nobis longe confusa videntur
- et velut in viridi candor consistere colli.
- praeterea magnae legiones cum loca cursu
- camporum complent belli simulacra cientes,
- fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
- aere renidescit tellus supterque virum vi
- excitur pedibus sonitus clamoreque montes
- icti reiectant voces ad sidera mundi
- et circum volitant equites mediosque repente
- tramittunt valido quatientes impete campos;
- et tamen est quidam locus altis montibus, unde
- stare videntur et in campis consistere fulgor.
- Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
- qualia sint et quam longe distantia formis,
- percipe, multigenis quam sint variata figuris;
- non quo multa parum simili sint praedita forma,
- sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
- nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
- ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
- debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
- esse pari filo similique adfecta figura.
- Praeterea genus humanum mutaeque natantes
- squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
- et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
- concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
- et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
- quorum unum quidvis generatim sumere perge;
- invenies tamen inter se differre figuris.
- nec ratione alia proles cognoscere matrem
- nec mater posset prolem; quod posse videmus
- nec minus atque homines inter se nota cluere.
- nam saepe ante deum vitulus delubra decora
- turicremas propter mactatus concidit aras
- sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
- at mater viridis saltus orbata peragrans
- novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
- omnia convisens oculis loca, si queat usquam
- conspicere amissum fetum, completque querellis
- frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
- ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
- nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
- fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
- oblectare animum subitamque avertere curam,
- nec vitulorum aliae species per pabula laeta
- derivare queunt animum curaque levare;
- usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
- praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi