De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  2. oblectare animum subitamque avertere curam,
  3. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  4. derivare queunt animum curaque levare;
  5. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  6. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  7. cornigeras norunt matres agnique petulci
  8. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  9. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  10. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  11. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  12. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  13. concharumque genus parili ratione videmus
  14. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  15. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  16. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  17. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  18. unius ad certam formam primordia rerum,
  19. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  20. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  21. quare fulmineus multo penetralior ignis
  22. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  23. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  24. subtilem magis e parvis constare figuris
  25. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  26. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  27. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  28. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  29. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  30. et quamvis subito per colum vina videmus
  31. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  32. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  33. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  34. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  35. inter se possint primordia singula quaeque
  36. singula per cuiusque foramina permanare.
  37. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  38. iucundo sensu linguae tractentur in ore;