De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra taetra absinthi natura ferique
  2. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  3. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  4. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  5. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  6. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  7. proptereaque solere vias rescindere nostris
  8. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  9. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  10. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  11. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  12. horrorem constare elementis levibus aeque
  13. ac musaea mele, per chordas organici quae
  14. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  15. neu simili penetrare putes primordia forma
  16. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  17. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  18. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  19. neve bonos rerum simili constare colores
  20. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  21. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  22. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  23. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  24. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  25. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  26. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  27. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  28. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  29. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  30. titillare magis sensus quam laedere possint,
  31. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  32. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  33. dissimili dentata modo conpungere sensus
  34. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  35. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  36. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  37. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  38. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,