De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conspicere amissum fetum, completque querellis
  2. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  3. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  4. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  5. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  6. oblectare animum subitamque avertere curam,
  7. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  8. derivare queunt animum curaque levare;
  9. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  10. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  11. cornigeras norunt matres agnique petulci
  12. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  13. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  14. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  15. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  16. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  17. concharumque genus parili ratione videmus
  18. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  19. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  20. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  21. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  22. unius ad certam formam primordia rerum,
  23. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  24. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  25. quare fulmineus multo penetralior ignis
  26. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  27. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  28. subtilem magis e parvis constare figuris
  29. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  30. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  31. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  32. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  33. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  34. et quamvis subito per colum vina videmus
  35. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  36. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  37. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  38. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  39. inter se possint primordia singula quaeque
  40. singula per cuiusque foramina permanare.
  41. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  42. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  43. at contra taetra absinthi natura ferique
  44. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  45. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  46. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  47. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  48. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  49. proptereaque solere vias rescindere nostris
  50. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  51. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  52. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  53. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  54. horrorem constare elementis levibus aeque
  55. ac musaea mele, per chordas organici quae
  56. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  57. neu simili penetrare putes primordia forma
  58. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  59. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  60. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  61. neve bonos rerum simili constare colores
  62. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  63. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  64. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  65. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  66. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  67. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  68. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  69. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  70. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  71. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  72. titillare magis sensus quam laedere possint,
  73. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  74. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  75. dissimili dentata modo conpungere sensus
  76. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  77. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  78. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  79. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  80. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  81. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  82. semina confundunt inter se concita sensum;
  83. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  84. tute tibi partem ferias atque experiare.
  85. qua propter longe formas distare necessest
  86. principiis, varios quae possint edere sensus.
  87. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  88. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  89. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  90. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  91. prima acie constant ictus contemnere sueta
  92. et validi silices ac duri robora ferri
  93. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  94. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  95. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  96. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  97. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  98. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  99. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  100. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  101. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  102. at non esse tamen perplexis indupedita,
  103. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  104. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  105. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  106. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  107. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  108. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  109. * * *
  110. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  111. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  112. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  113. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  114. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  115. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  116. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  117. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  118. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  119. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  120. linquit enim supera taetri primordia viri,
  121. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  122. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  123. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  124. finita variare figurarum ratione.
  125. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  126. esse infinito debebunt corporis auctu.
  127. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  128. corporis inter se multum variare figurae
  129. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  130. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  131. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  132. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  133. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  134. formai speciem totius corporis eius,
  135. quod super est, si forte voles variare figuras,
  136. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  137. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  138. si tu forte voles etiam variare figuras.
  139. ergo formarum novitatem corporis augmen
  140. subsequitur. quare non est ut credere possis
  141. esse infinitis distantia semina formis,
  142. ne quaedam cogas inmani maximitate
  143. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  144. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  145. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  146. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  147. saecla novo rerum superata colore iacerent
  148. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  149. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  150. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  151. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  152. cedere item retro possent in deteriores
  153. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  154. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  155. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  156. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  157. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  158. materiem quoque finitis differe figuris.
  159. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  160. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  161. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  162. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  163. ergo finita distant ratione creata,
  164. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  165. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  166. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  167. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  168. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  169. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  170. formarum finita, necesse est quae similes sint
  171. esse infinitas aut summam materiai
  172. finitam constare, id quod non esse probavi.
  173. * * *
  174. versibus ostendam corpuscula materiai
  175. ex infinito summam rerum usque tenere
  176. undique protelo plagarum continuato.
  177. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  178. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  179. at regione locoque alio terrisque remotis
  180. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  181. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  182. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  183. milibus e multis vallo munitur eburno,
  184. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  185. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  186. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  187. unica res quaedem nativo corpore sola,
  188. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  189. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  190. unde ea progigni possit concepta, creari
  191. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  192. quippe etenim sumant alii finita per omne
  193. corpora iactari unius genitalia rei,
  194. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  195. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  196. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  197. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  198. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  199. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  200. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  201. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  202. infidi maris insidias virisque dolumque
  203. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  204. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  205. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  206. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  207. disiectare aestus diversi materiai,
  208. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  209. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  210. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  211. et res progigni et genitas procrescere posse.
  212. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  213. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  214. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  215. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  216. nec porro rerum genitales auctificique
  217. motus perpetuo possunt servare creata.
  218. sic aequo geritur certamine principiorum
  219. ex infinito contractum tempore bellum.
  220. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  221. et superantur item. miscetur funere vagor,
  222. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  223. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  224. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  225. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  226. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  227. convenit et memori mandatum mente tenere,
  228. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  229. quod genere ex uno consistat principiorum,
  230. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  231. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  232. atque potestates, ita plurima principiorum
  233. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  234. Principio tellus habet in se corpora prima,
  235. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  236. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  237. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  238. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  239. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  240. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  241. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  242. montivago generi possit praebere ferarum.
  243. quare magna deum mater materque ferarum
  244. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  245. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  246. sedibus in curru biiugos agitare leones,