De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeris in spatio magnam pendere docentes
  2. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  3. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  4. officiis debet molliri victa parentum.
  5. muralique caput summum cinxere corona,
  6. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  7. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  8. horrifice fertur divinae matris imago.
  9. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  10. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  11. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  12. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  13. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  14. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  15. significare volunt indignos esse putandos,
  16. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  17. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  18. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  19. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  20. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  21. ingratos animos atque impia pectora volgi
  22. conterrere metu quae possint numine divae.
  23. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  24. munificat tacita mortalis muta salute,
  25. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  26. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  27. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  28. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  29. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  30. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  31. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  32. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  33. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  34. cum pueri circum puerum pernice chorea
  35. armat et in numerum pernice chorea
  36. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  37. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  38. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  39. propterea magnam armati matrem comitantur,
  40. aut quia significant divam praedicere ut armis
  41. ac virtute velint patriam defendere terram
  42. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  43. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  44. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  45. omnis enim per se divom natura necessest
  46. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  47. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  48. nam privata dolore omni, privata periclis,
  49. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  50. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  51. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  52. et quia multarum potitur primordia rerum,
  53. multa modis multis effert in lumina solis.
  54. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  55. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  56. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  57. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  58. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  59. religione animum turpi contingere parcat.
  60. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  61. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  62. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  63. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  64. dissimili vivont specie retinentque parentum
  65. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  66. tanta est in quovis genere herbae materiai
  67. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  68. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  69. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  70. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  71. dissimili perfecta figura principiorum.
  72. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  73. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  74. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  75. scintillasque agere ac late differre favillam.
  76. cetera consimili mentis ratione peragrans
  77. invenies igitur multarum semina rerum
  78. corpore celare et varias cohibere figuras.
  79. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  80. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  81. haec igitur variis debent constare figuris;
  82. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  83. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  84. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  85. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  86. conveniunt et res permixto semine constant.
  87. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  88. multa elementa vides multis communia verbis,
  89. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  90. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  91. non quo multa parum communis littera currat
  92. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  93. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  94. sic aliis in rebus item communia multa
  95. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  96. dissimili tamen inter se consistere summa
  97. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  98. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  99. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  100. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  101. semiferas hominum species existere et altos
  102. inter dum ramos egigni corpore vivo
  103. multaque conecti terrestria membra marinis,
  104. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  105. pascere naturam per terras omniparentis.
  106. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  107. seminibus certis certa genetrice creata
  108. conservare genus crescentia posse videmus.
  109. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  110. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  111. corpora discedunt conexaque convenientis
  112. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  113. reicere in terras naturam, multaque caecis
  114. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  115. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  116. vitalis motus consentire atque imitari.
  117. sed ne forte putes animalia sola teneri
  118. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  119. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  120. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  121. dissimili constare figura principiorum;
  122. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  123. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  124. semina cum porro distent, differre necessust
  125. intervalla vias conexus pondera plagas
  126. concursus motus; quae non animalia solum
  127. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  128. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  129. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  130. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  131. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  132. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  133. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  134. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  135. corpora consimili sint eius tincta colore;
  136. nullus enim color est omnino materiai
  137. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  138. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  139. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  140. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  141. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  142. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  143. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  144. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  145. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  146. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  147. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  148. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  149. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  150. immutabile enim quiddam superare necessest,
  151. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  152. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  153. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  154. proinde colore cave contingas semina rerum,
  155. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  156. Praeterea si nulla coloris principiis est
  157. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  158. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  159. propterea magni quod refert, semina quaeque
  160. cum quibus et quali positura contineantur
  161. et quos inter se dent motus accipiantque,
  162. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  163. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  164. marmoreo fieri possint candore repente,
  165. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  166. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  167. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  168. materies ubi permixta est illius et ordo
  169. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  170. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  171. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  172. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  173. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  174. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  175. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  176. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  177. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  178. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  179. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  180. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  181. aut alio in quovis uno puroque nitore
  182. dissimiles longe inter se variosque colores.
  183. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  184. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  185. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  186. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  187. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  188. principiis rerum non numquam causa colores,
  189. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  190. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  191. quippe etenim multo proclivius exorientur
  192. candida de nullo quam nigro nata colore
  193. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  194. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  195. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  196. scire licet quam sint nullo velata colore;
  197. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  198. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  199. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  200. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  201. quae sita cervices circum collumque coronat;
  202. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  203. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  204. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  205. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  206. consimili mutat ratione obversa colores;
  207. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  208. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  209. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  210. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  211. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  212. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  213. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  214. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  215. sed variis formis variantes edere tactus.
  216. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  217. est natura coloris et omnia principiorum
  218. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  219. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  220. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  221. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  222. ex albis album pinnis iactare colorem
  223. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  224. aut alio quovis uno varioque colore.
  225. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  226. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  227. evanescere paulatim stinguique colorem;
  228. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  229. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  230. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  231. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  232. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  233. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  234. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  235. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  236. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  237. scire licet quaedam tam constare orba colore
  238. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  239. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  240. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  241. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  242. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  243. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  244. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  245. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  246. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem