De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  2. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  3. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  4. multa minuta modis multis per inane videbis
  5. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  6. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  7. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  8. conciliis et discidiis exercita crebris;
  9. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  10. quale sit in magno iactari semper inani.
  11. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  12. exemplare dare et vestigia notitiai.
  13. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  14. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  15. quod tales turbae motus quoque materiai
  16. significant clandestinos caecosque subesse.
  17. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  18. commutare viam retroque repulsa reverti
  19. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  20. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  21. prima moventur enim per se primordia rerum,
  22. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  23. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  24. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  25. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  26. sic a principiis ascendit motus et exit
  27. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  28. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  29. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  30. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  31. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  32. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  33. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  34. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  35. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  36. convestire sua perfundens omnia luce,
  37. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  38. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  39. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  40. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  41. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  42. sed complexa meant inter se conque globata;
  43. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  44. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  45. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  46. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  47. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  48. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  49. debent ni mirum praecellere mobilitate
  50. et multo citius ferri quam lumina solis
  51. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  52. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  53. * * *
  54. nec persectari primordia singula quaeque,
  55. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  56. At quidam contra haec, ignari materiai,
  57. naturam non posse deum sine numine reddunt
  58. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  59. tempora mutare annorum frugesque creare
  60. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  61. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  62. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  63. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  64. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  65. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  66. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  67. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  68. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  69. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  70. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  71. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  72. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  73. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  74. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  75. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  76. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  77. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  78. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  79. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  80. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  81. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  82. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  83. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  84. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  85. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  86. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  87. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  88. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  89. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  90. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  91. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  92. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  93. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  94. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  95. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  96. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  97. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  98. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  99. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  100. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  101. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  102. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  103. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  104. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  105. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  106. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  107. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  108. incertisque locis spatio depellere paulum,
  109. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  110. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  111. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  112. nec foret offensus natus nec plaga creata
  113. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  114. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  115. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  116. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  117. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  118. avius a vera longe ratione recedit.
  119. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  120. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  121. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  122. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  123. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  124. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  125. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  126. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  127. omnia qua propter debent per inane quietum
  128. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  129. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  130. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  131. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  132. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  133. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  134. obliquos videamur et id res vera refutet.
  135. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  136. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  137. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  138. sed nihil omnino recta regione viai
  139. declinare quis est qui possit cernere sese?
  140. Denique si semper motu conectitur omnis
  141. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  142. nec declinando faciunt primordia motus
  143. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  144. ex infinito ne causam causa sequatur,
  145. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  146. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  147. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  148. declinamus item motus nec tempore certo
  149. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  150. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  151. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  152. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  153. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  154. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  155. omnis enim totum per corpus materiai
  156. copia conciri debet, concita per artus
  157. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  158. ut videas initum motus a corde creari
  159. ex animique voluntate id procedere primum,
  160. inde dari porro per totum corpus et artus.
  161. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  162. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  163. nam tum materiem totius corporis omnem
  164. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  165. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  166. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  167. pellat et invitos cogat procedere saepe
  168. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  169. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  170. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  171. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  172. et proiecta refrenatur retroque residit.
  173. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  174. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  175. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  176. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  177. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  178. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  179. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  180. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  181. id facit exiguum clinamen principiorum
  182. nec regione loci certa nec tempore certo.
  183. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  184. copia nec porro maioribus intervallis;
  185. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  186. qua propter quo nunc in motu principiorum
  187. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  188. et post haec semper simili ratione ferentur,
  189. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  190. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  191. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  192. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  193. nam neque quo possit genus ullum materiai
  194. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  195. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  196. naturam rerum mutare et vertere motus.
  197. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  198. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  199. summa tamen summa videatur stare quiete,
  200. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  201. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  202. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  203. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  204. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  205. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  206. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  207. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  208. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  209. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  210. omnia quae nobis longe confusa videntur
  211. et velut in viridi candor consistere colli.
  212. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  213. camporum complent belli simulacra cientes,
  214. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  215. aere renidescit tellus supterque virum vi
  216. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  217. icti reiectant voces ad sidera mundi
  218. et circum volitant equites mediosque repente
  219. tramittunt valido quatientes impete campos;
  220. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  221. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  222. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  223. qualia sint et quam longe distantia formis,
  224. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  225. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  226. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  227. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  228. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  229. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  230. esse pari filo similique adfecta figura.
  231. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  232. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  233. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  234. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  235. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  236. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  237. invenies tamen inter se differre figuris.
  238. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  239. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  240. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  241. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  242. turicremas propter mactatus concidit aras
  243. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  244. at mater viridis saltus orbata peragrans
  245. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  246. omnia convisens oculis loca, si queat usquam