De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  2. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  3. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  4. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  5. invenies tamen inter se differre figuris.
  6. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  7. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  8. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  9. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  10. turicremas propter mactatus concidit aras
  11. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  12. at mater viridis saltus orbata peragrans
  13. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  14. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  15. conspicere amissum fetum, completque querellis
  16. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  17. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  18. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  19. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  20. oblectare animum subitamque avertere curam,
  21. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  22. derivare queunt animum curaque levare;
  23. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  24. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  25. cornigeras norunt matres agnique petulci
  26. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  27. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  28. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  29. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  30. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  31. concharumque genus parili ratione videmus
  32. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  33. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  34. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  35. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  36. unius ad certam formam primordia rerum,
  37. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  38. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  39. quare fulmineus multo penetralior ignis
  40. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  41. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  42. subtilem magis e parvis constare figuris
  43. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  44. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  45. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  46. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  47. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  48. et quamvis subito per colum vina videmus
  49. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  50. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  51. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  52. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  53. inter se possint primordia singula quaeque
  54. singula per cuiusque foramina permanare.
  55. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  56. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  57. at contra taetra absinthi natura ferique
  58. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  59. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  60. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  61. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  62. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  63. proptereaque solere vias rescindere nostris
  64. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  65. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  66. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  67. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  68. horrorem constare elementis levibus aeque
  69. ac musaea mele, per chordas organici quae
  70. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  71. neu simili penetrare putes primordia forma
  72. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  73. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  74. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  75. neve bonos rerum simili constare colores
  76. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  77. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  78. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  79. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  80. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  81. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  82. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  83. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  84. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  85. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  86. titillare magis sensus quam laedere possint,
  87. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  88. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  89. dissimili dentata modo conpungere sensus
  90. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  91. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  92. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  93. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  94. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  95. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  96. semina confundunt inter se concita sensum;
  97. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  98. tute tibi partem ferias atque experiare.
  99. qua propter longe formas distare necessest
  100. principiis, varios quae possint edere sensus.
  101. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  102. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  103. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  104. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  105. prima acie constant ictus contemnere sueta
  106. et validi silices ac duri robora ferri
  107. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  108. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  109. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  110. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  111. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  112. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  113. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  114. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  115. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  116. at non esse tamen perplexis indupedita,
  117. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  118. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  119. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  120. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  121. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  122. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  123. * * *
  124. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  125. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  126. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  127. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  128. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  129. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  130. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  131. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  132. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  133. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  134. linquit enim supera taetri primordia viri,
  135. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  136. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  137. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  138. finita variare figurarum ratione.
  139. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  140. esse infinito debebunt corporis auctu.
  141. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  142. corporis inter se multum variare figurae
  143. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  144. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  145. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  146. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  147. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  148. formai speciem totius corporis eius,
  149. quod super est, si forte voles variare figuras,
  150. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  151. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  152. si tu forte voles etiam variare figuras.
  153. ergo formarum novitatem corporis augmen
  154. subsequitur. quare non est ut credere possis
  155. esse infinitis distantia semina formis,
  156. ne quaedam cogas inmani maximitate
  157. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  158. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  159. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  160. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  161. saecla novo rerum superata colore iacerent
  162. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  163. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  164. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  165. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  166. cedere item retro possent in deteriores
  167. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  168. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  169. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  170. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  171. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  172. materiem quoque finitis differe figuris.
  173. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  174. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  175. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  176. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  177. ergo finita distant ratione creata,
  178. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  179. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  180. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  181. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  182. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  183. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  184. formarum finita, necesse est quae similes sint
  185. esse infinitas aut summam materiai
  186. finitam constare, id quod non esse probavi.
  187. * * *
  188. versibus ostendam corpuscula materiai
  189. ex infinito summam rerum usque tenere
  190. undique protelo plagarum continuato.
  191. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  192. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  193. at regione locoque alio terrisque remotis
  194. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  195. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  196. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  197. milibus e multis vallo munitur eburno,
  198. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  199. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  200. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  201. unica res quaedem nativo corpore sola,
  202. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  203. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  204. unde ea progigni possit concepta, creari
  205. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  206. quippe etenim sumant alii finita per omne
  207. corpora iactari unius genitalia rei,
  208. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  209. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  210. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  211. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  212. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  213. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  214. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  215. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  216. infidi maris insidias virisque dolumque
  217. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  218. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  219. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  220. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  221. disiectare aestus diversi materiai,
  222. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  223. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  224. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  225. et res progigni et genitas procrescere posse.
  226. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  227. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  228. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  229. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  230. nec porro rerum genitales auctificique
  231. motus perpetuo possunt servare creata.
  232. sic aequo geritur certamine principiorum
  233. ex infinito contractum tempore bellum.
  234. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  235. et superantur item. miscetur funere vagor,
  236. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  237. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  238. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  239. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  240. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  241. convenit et memori mandatum mente tenere,
  242. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  243. quod genere ex uno consistat principiorum,
  244. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  245. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  246. atque potestates, ita plurima principiorum
  247. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  248. Principio tellus habet in se corpora prima,