De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  2. partim intervallis magnis confulta resultant,
  3. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  4. et quae cumque magis condenso conciliatu
  5. exiguis intervallis convecta resultant,
  6. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  7. haec validas saxi radices et fera ferri
  8. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  9. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  10. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  11. in magnis intervallis; haec aera rarum
  12. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  13. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  14. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  15. consociare etiam motus potuere recepta.
  16. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  17. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  18. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  19. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  20. multa minuta modis multis per inane videbis
  21. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  22. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  23. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  24. conciliis et discidiis exercita crebris;
  25. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  26. quale sit in magno iactari semper inani.
  27. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  28. exemplare dare et vestigia notitiai.
  29. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  30. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  31. quod tales turbae motus quoque materiai
  32. significant clandestinos caecosque subesse.
  33. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  34. commutare viam retroque repulsa reverti
  35. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  36. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  37. prima moventur enim per se primordia rerum,
  38. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  39. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  40. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  41. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  42. sic a principiis ascendit motus et exit
  43. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  44. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  45. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  46. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  47. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  48. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  49. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  50. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  51. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  52. convestire sua perfundens omnia luce,
  53. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  54. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  55. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  56. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  57. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  58. sed complexa meant inter se conque globata;
  59. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  60. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  61. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  62. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  63. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  64. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  65. debent ni mirum praecellere mobilitate
  66. et multo citius ferri quam lumina solis
  67. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  68. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  69. * * *
  70. nec persectari primordia singula quaeque,
  71. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  72. At quidam contra haec, ignari materiai,
  73. naturam non posse deum sine numine reddunt
  74. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  75. tempora mutare annorum frugesque creare
  76. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  77. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  78. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  79. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  80. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  81. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  82. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  83. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  84. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  85. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  86. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  87. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  88. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  89. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  90. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  91. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  92. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  93. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  94. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  95. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  96. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  97. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  98. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  99. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  100. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  101. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  102. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  103. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  104. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  105. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  106. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  107. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  108. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  109. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  110. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  111. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  112. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  113. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  114. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  115. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  116. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  117. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  118. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  119. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  120. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  121. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  122. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  123. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  124. incertisque locis spatio depellere paulum,
  125. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  126. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  127. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  128. nec foret offensus natus nec plaga creata
  129. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  130. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  131. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  132. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  133. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  134. avius a vera longe ratione recedit.
  135. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  136. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  137. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  138. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  139. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  140. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  141. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  142. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  143. omnia qua propter debent per inane quietum
  144. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  145. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  146. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  147. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  148. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  149. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  150. obliquos videamur et id res vera refutet.
  151. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  152. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  153. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  154. sed nihil omnino recta regione viai
  155. declinare quis est qui possit cernere sese?
  156. Denique si semper motu conectitur omnis
  157. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  158. nec declinando faciunt primordia motus
  159. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  160. ex infinito ne causam causa sequatur,
  161. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  162. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  163. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  164. declinamus item motus nec tempore certo
  165. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  166. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  167. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  168. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  169. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  170. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  171. omnis enim totum per corpus materiai
  172. copia conciri debet, concita per artus
  173. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  174. ut videas initum motus a corde creari
  175. ex animique voluntate id procedere primum,
  176. inde dari porro per totum corpus et artus.
  177. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  178. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  179. nam tum materiem totius corporis omnem
  180. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  181. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  182. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  183. pellat et invitos cogat procedere saepe
  184. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  185. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  186. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  187. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  188. et proiecta refrenatur retroque residit.
  189. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  190. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  191. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  192. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  193. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  194. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  195. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  196. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  197. id facit exiguum clinamen principiorum
  198. nec regione loci certa nec tempore certo.
  199. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  200. copia nec porro maioribus intervallis;
  201. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  202. qua propter quo nunc in motu principiorum
  203. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  204. et post haec semper simili ratione ferentur,
  205. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  206. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  207. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  208. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  209. nam neque quo possit genus ullum materiai
  210. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  211. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  212. naturam rerum mutare et vertere motus.
  213. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  214. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  215. summa tamen summa videatur stare quiete,
  216. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  217. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  218. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  219. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  220. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  221. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  222. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  223. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  224. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  225. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  226. omnia quae nobis longe confusa videntur
  227. et velut in viridi candor consistere colli.
  228. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  229. camporum complent belli simulacra cientes,
  230. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  231. aere renidescit tellus supterque virum vi
  232. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  233. icti reiectant voces ad sidera mundi
  234. et circum volitant equites mediosque repente
  235. tramittunt valido quatientes impete campos;
  236. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  237. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  238. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  239. qualia sint et quam longe distantia formis,
  240. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  241. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  242. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  243. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  244. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  245. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  246. esse pari filo similique adfecta figura.
  247. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  248. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque