De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. icti reiectant voces ad sidera mundi
  2. et circum volitant equites mediosque repente
  3. tramittunt valido quatientes impete campos;
  4. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  5. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  6. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  7. qualia sint et quam longe distantia formis,
  8. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  9. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  10. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  11. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  12. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  13. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  14. esse pari filo similique adfecta figura.
  15. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  16. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  17. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  18. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  19. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  20. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  21. invenies tamen inter se differre figuris.
  22. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  23. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  24. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  25. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  26. turicremas propter mactatus concidit aras
  27. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  28. at mater viridis saltus orbata peragrans
  29. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  30. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  31. conspicere amissum fetum, completque querellis
  32. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  33. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  34. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  35. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  36. oblectare animum subitamque avertere curam,
  37. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  38. derivare queunt animum curaque levare;
  39. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  40. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  41. cornigeras norunt matres agnique petulci
  42. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  43. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  44. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  45. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  46. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  47. concharumque genus parili ratione videmus
  48. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  49. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  50. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  51. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  52. unius ad certam formam primordia rerum,
  53. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  54. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  55. quare fulmineus multo penetralior ignis
  56. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  57. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  58. subtilem magis e parvis constare figuris
  59. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  60. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  61. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  62. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  63. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  64. et quamvis subito per colum vina videmus
  65. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  66. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  67. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  68. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  69. inter se possint primordia singula quaeque
  70. singula per cuiusque foramina permanare.
  71. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  72. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  73. at contra taetra absinthi natura ferique
  74. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  75. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  76. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  77. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  78. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  79. proptereaque solere vias rescindere nostris
  80. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  81. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  82. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  83. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  84. horrorem constare elementis levibus aeque
  85. ac musaea mele, per chordas organici quae
  86. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  87. neu simili penetrare putes primordia forma
  88. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  89. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  90. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  91. neve bonos rerum simili constare colores
  92. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  93. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  94. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  95. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  96. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  97. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  98. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  99. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  100. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  101. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  102. titillare magis sensus quam laedere possint,
  103. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  104. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  105. dissimili dentata modo conpungere sensus
  106. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  107. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  108. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  109. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  110. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  111. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  112. semina confundunt inter se concita sensum;
  113. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  114. tute tibi partem ferias atque experiare.
  115. qua propter longe formas distare necessest
  116. principiis, varios quae possint edere sensus.
  117. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  118. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  119. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  120. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  121. prima acie constant ictus contemnere sueta
  122. et validi silices ac duri robora ferri
  123. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  124. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  125. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  126. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  127. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  128. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  129. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  130. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  131. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  132. at non esse tamen perplexis indupedita,
  133. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  134. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  135. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  136. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  137. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  138. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  139. * * *
  140. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  141. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  142. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  143. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  144. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  145. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  146. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  147. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  148. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  149. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  150. linquit enim supera taetri primordia viri,
  151. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  152. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  153. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  154. finita variare figurarum ratione.
  155. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  156. esse infinito debebunt corporis auctu.
  157. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  158. corporis inter se multum variare figurae
  159. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  160. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  161. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  162. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  163. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  164. formai speciem totius corporis eius,
  165. quod super est, si forte voles variare figuras,
  166. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  167. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  168. si tu forte voles etiam variare figuras.
  169. ergo formarum novitatem corporis augmen
  170. subsequitur. quare non est ut credere possis
  171. esse infinitis distantia semina formis,
  172. ne quaedam cogas inmani maximitate
  173. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  174. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  175. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  176. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  177. saecla novo rerum superata colore iacerent
  178. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  179. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  180. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  181. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  182. cedere item retro possent in deteriores
  183. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  184. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  185. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  186. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  187. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  188. materiem quoque finitis differe figuris.
  189. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  190. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  191. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  192. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  193. ergo finita distant ratione creata,
  194. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,