De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  2. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  3. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  4. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  5. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  6. formarum finita, necesse est quae similes sint
  7. esse infinitas aut summam materiai
  8. finitam constare, id quod non esse probavi.
  9. * * *
  10. versibus ostendam corpuscula materiai
  11. ex infinito summam rerum usque tenere
  12. undique protelo plagarum continuato.
  13. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  14. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  15. at regione locoque alio terrisque remotis
  16. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  17. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  18. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  19. milibus e multis vallo munitur eburno,
  20. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  21. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  22. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  23. unica res quaedem nativo corpore sola,
  24. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  25. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  26. unde ea progigni possit concepta, creari
  27. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  28. quippe etenim sumant alii finita per omne
  29. corpora iactari unius genitalia rei,
  30. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  31. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  32. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  33. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  34. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  35. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  36. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  37. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  38. infidi maris insidias virisque dolumque
  39. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  40. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  41. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  42. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  43. disiectare aestus diversi materiai,
  44. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  45. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  46. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  47. et res progigni et genitas procrescere posse.
  48. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  49. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  50. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  51. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  52. nec porro rerum genitales auctificique
  53. motus perpetuo possunt servare creata.
  54. sic aequo geritur certamine principiorum
  55. ex infinito contractum tempore bellum.
  56. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  57. et superantur item. miscetur funere vagor,
  58. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  59. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  60. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  61. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  62. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  63. convenit et memori mandatum mente tenere,
  64. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  65. quod genere ex uno consistat principiorum,
  66. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  67. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  68. atque potestates, ita plurima principiorum
  69. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  70. Principio tellus habet in se corpora prima,
  71. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  72. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  73. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  74. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  75. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  76. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  77. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  78. montivago generi possit praebere ferarum.
  79. quare magna deum mater materque ferarum
  80. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  81. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  82. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  83. aeris in spatio magnam pendere docentes
  84. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  85. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  86. officiis debet molliri victa parentum.
  87. muralique caput summum cinxere corona,
  88. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  89. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  90. horrifice fertur divinae matris imago.
  91. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  92. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  93. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  94. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  95. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  96. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  97. significare volunt indignos esse putandos,
  98. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  99. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  100. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  101. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  102. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  103. ingratos animos atque impia pectora volgi
  104. conterrere metu quae possint numine divae.
  105. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  106. munificat tacita mortalis muta salute,
  107. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  108. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  109. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  110. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  111. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  112. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  113. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  114. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  115. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  116. cum pueri circum puerum pernice chorea
  117. armat et in numerum pernice chorea
  118. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  119. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  120. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  121. propterea magnam armati matrem comitantur,
  122. aut quia significant divam praedicere ut armis
  123. ac virtute velint patriam defendere terram
  124. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  125. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  126. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  127. omnis enim per se divom natura necessest
  128. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  129. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  130. nam privata dolore omni, privata periclis,
  131. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  132. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  133. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  134. et quia multarum potitur primordia rerum,
  135. multa modis multis effert in lumina solis.
  136. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  137. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  138. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  139. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  140. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  141. religione animum turpi contingere parcat.
  142. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  143. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  144. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  145. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  146. dissimili vivont specie retinentque parentum
  147. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  148. tanta est in quovis genere herbae materiai
  149. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  150. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  151. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  152. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  153. dissimili perfecta figura principiorum.
  154. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  155. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  156. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  157. scintillasque agere ac late differre favillam.
  158. cetera consimili mentis ratione peragrans
  159. invenies igitur multarum semina rerum
  160. corpore celare et varias cohibere figuras.
  161. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  162. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  163. haec igitur variis debent constare figuris;
  164. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  165. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  166. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  167. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  168. conveniunt et res permixto semine constant.
  169. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  170. multa elementa vides multis communia verbis,
  171. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  172. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  173. non quo multa parum communis littera currat
  174. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  175. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  176. sic aliis in rebus item communia multa
  177. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  178. dissimili tamen inter se consistere summa
  179. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  180. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  181. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  182. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  183. semiferas hominum species existere et altos
  184. inter dum ramos egigni corpore vivo
  185. multaque conecti terrestria membra marinis,
  186. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  187. pascere naturam per terras omniparentis.
  188. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  189. seminibus certis certa genetrice creata
  190. conservare genus crescentia posse videmus.
  191. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  192. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  193. corpora discedunt conexaque convenientis
  194. efficiunt motus; at contra aliena videmus