De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  2. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  3. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  4. sic a principiis ascendit motus et exit
  5. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  6. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  7. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  8. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  9. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  10. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  11. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  12. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  13. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  14. convestire sua perfundens omnia luce,
  15. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  16. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  17. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  18. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  19. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  20. sed complexa meant inter se conque globata;
  21. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  22. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  23. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  24. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  25. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  26. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  27. debent ni mirum praecellere mobilitate
  28. et multo citius ferri quam lumina solis
  29. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  30. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  31. * * *
  32. nec persectari primordia singula quaeque,
  33. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  34. At quidam contra haec, ignari materiai,
  35. naturam non posse deum sine numine reddunt
  36. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  37. tempora mutare annorum frugesque creare
  38. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  39. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  40. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  41. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  42. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  43. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  44. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  45. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  46. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  47. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  48. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  49. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  50. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  51. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  52. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  53. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  54. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  55. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  56. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  57. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  58. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  59. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  60. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  61. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  62. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  63. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  64. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  65. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  66. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  67. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  68. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  69. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  70. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  71. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  72. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  73. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  74. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  75. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  76. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  77. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  78. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  79. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  80. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  81. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  82. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  83. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  84. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  85. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  86. incertisque locis spatio depellere paulum,
  87. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  88. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  89. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  90. nec foret offensus natus nec plaga creata
  91. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  92. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  93. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  94. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  95. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  96. avius a vera longe ratione recedit.
  97. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  98. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  99. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  100. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  101. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  102. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  103. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  104. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  105. omnia qua propter debent per inane quietum
  106. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  107. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  108. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  109. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  110. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  111. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  112. obliquos videamur et id res vera refutet.
  113. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  114. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  115. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  116. sed nihil omnino recta regione viai
  117. declinare quis est qui possit cernere sese?
  118. Denique si semper motu conectitur omnis
  119. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  120. nec declinando faciunt primordia motus
  121. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  122. ex infinito ne causam causa sequatur,
  123. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  124. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  125. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  126. declinamus item motus nec tempore certo
  127. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  128. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  129. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  130. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  131. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  132. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  133. omnis enim totum per corpus materiai
  134. copia conciri debet, concita per artus
  135. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  136. ut videas initum motus a corde creari
  137. ex animique voluntate id procedere primum,
  138. inde dari porro per totum corpus et artus.
  139. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  140. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  141. nam tum materiem totius corporis omnem
  142. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  143. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  144. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  145. pellat et invitos cogat procedere saepe
  146. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  147. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  148. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  149. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  150. et proiecta refrenatur retroque residit.
  151. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  152. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  153. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  154. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  155. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  156. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  157. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  158. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  159. id facit exiguum clinamen principiorum
  160. nec regione loci certa nec tempore certo.
  161. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  162. copia nec porro maioribus intervallis;
  163. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  164. qua propter quo nunc in motu principiorum
  165. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  166. et post haec semper simili ratione ferentur,
  167. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  168. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  169. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  170. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  171. nam neque quo possit genus ullum materiai
  172. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  173. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  174. naturam rerum mutare et vertere motus.
  175. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  176. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  177. summa tamen summa videatur stare quiete,
  178. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  179. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  180. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  181. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  182. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  183. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  184. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  185. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  186. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  187. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  188. omnia quae nobis longe confusa videntur
  189. et velut in viridi candor consistere colli.
  190. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  191. camporum complent belli simulacra cientes,
  192. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  193. aere renidescit tellus supterque virum vi
  194. excitur pedibus sonitus clamoreque montes