De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et velut in viridi candor consistere colli.
  2. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  3. camporum complent belli simulacra cientes,
  4. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  5. aere renidescit tellus supterque virum vi
  6. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  7. icti reiectant voces ad sidera mundi
  8. et circum volitant equites mediosque repente
  9. tramittunt valido quatientes impete campos;
  10. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  11. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  12. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  13. qualia sint et quam longe distantia formis,
  14. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  15. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  16. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  17. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  18. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  19. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  20. esse pari filo similique adfecta figura.
  21. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  22. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  23. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  24. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  25. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  26. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  27. invenies tamen inter se differre figuris.
  28. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  29. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  30. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  31. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  32. turicremas propter mactatus concidit aras
  33. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  34. at mater viridis saltus orbata peragrans
  35. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  36. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  37. conspicere amissum fetum, completque querellis
  38. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  39. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  40. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  41. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  42. oblectare animum subitamque avertere curam,
  43. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  44. derivare queunt animum curaque levare;
  45. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  46. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  47. cornigeras norunt matres agnique petulci
  48. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  49. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  50. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  51. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  52. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  53. concharumque genus parili ratione videmus
  54. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  55. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  56. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  57. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  58. unius ad certam formam primordia rerum,
  59. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  60. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  61. quare fulmineus multo penetralior ignis
  62. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  63. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  64. subtilem magis e parvis constare figuris
  65. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  66. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  67. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  68. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  69. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  70. et quamvis subito per colum vina videmus
  71. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  72. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  73. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  74. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  75. inter se possint primordia singula quaeque
  76. singula per cuiusque foramina permanare.
  77. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  78. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  79. at contra taetra absinthi natura ferique
  80. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  81. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  82. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  83. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  84. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  85. proptereaque solere vias rescindere nostris
  86. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  87. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  88. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  89. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  90. horrorem constare elementis levibus aeque
  91. ac musaea mele, per chordas organici quae
  92. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  93. neu simili penetrare putes primordia forma
  94. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  95. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  96. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  97. neve bonos rerum simili constare colores
  98. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  99. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  100. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  101. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  102. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  103. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  104. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  105. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  106. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  107. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  108. titillare magis sensus quam laedere possint,
  109. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  110. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  111. dissimili dentata modo conpungere sensus
  112. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  113. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  114. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  115. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  116. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  117. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  118. semina confundunt inter se concita sensum;
  119. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  120. tute tibi partem ferias atque experiare.
  121. qua propter longe formas distare necessest
  122. principiis, varios quae possint edere sensus.
  123. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  124. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  125. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  126. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  127. prima acie constant ictus contemnere sueta
  128. et validi silices ac duri robora ferri
  129. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  130. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  131. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  132. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  133. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  134. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  135. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  136. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  137. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  138. at non esse tamen perplexis indupedita,
  139. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  140. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  141. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  142. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  143. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  144. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  145. * * *
  146. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  147. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  148. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  149. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  150. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  151. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  152. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  153. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  154. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  155. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  156. linquit enim supera taetri primordia viri,
  157. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  158. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  159. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  160. finita variare figurarum ratione.