De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  2. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  3. * * *
  4. nec persectari primordia singula quaeque,
  5. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  6. At quidam contra haec, ignari materiai,
  7. naturam non posse deum sine numine reddunt
  8. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  9. tempora mutare annorum frugesque creare
  10. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  11. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  12. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  13. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  14. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  15. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  16. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  17. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  18. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  19. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  20. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  21. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  22. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  23. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  24. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  25. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  26. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  27. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  28. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  29. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  30. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  31. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  32. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  33. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  34. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  35. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  36. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  37. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  38. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  39. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  40. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  41. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  42. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  43. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  44. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  45. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  46. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  47. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  48. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  49. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  50. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  51. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  52. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  53. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  54. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  55. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  56. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  57. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  58. incertisque locis spatio depellere paulum,
  59. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  60. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  61. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  62. nec foret offensus natus nec plaga creata
  63. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  64. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  65. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  66. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  67. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  68. avius a vera longe ratione recedit.
  69. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  70. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  71. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  72. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  73. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  74. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  75. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  76. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  77. omnia qua propter debent per inane quietum
  78. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  79. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  80. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  81. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  82. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  83. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  84. obliquos videamur et id res vera refutet.
  85. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  86. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  87. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  88. sed nihil omnino recta regione viai
  89. declinare quis est qui possit cernere sese?
  90. Denique si semper motu conectitur omnis
  91. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  92. nec declinando faciunt primordia motus
  93. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  94. ex infinito ne causam causa sequatur,
  95. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  96. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  97. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  98. declinamus item motus nec tempore certo
  99. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  100. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  101. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  102. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  103. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  104. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  105. omnis enim totum per corpus materiai
  106. copia conciri debet, concita per artus
  107. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  108. ut videas initum motus a corde creari
  109. ex animique voluntate id procedere primum,
  110. inde dari porro per totum corpus et artus.
  111. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  112. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  113. nam tum materiem totius corporis omnem
  114. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  115. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  116. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  117. pellat et invitos cogat procedere saepe
  118. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  119. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  120. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  121. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  122. et proiecta refrenatur retroque residit.
  123. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  124. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  125. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  126. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  127. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  128. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  129. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  130. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  131. id facit exiguum clinamen principiorum
  132. nec regione loci certa nec tempore certo.
  133. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  134. copia nec porro maioribus intervallis;
  135. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  136. qua propter quo nunc in motu principiorum
  137. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  138. et post haec semper simili ratione ferentur,
  139. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  140. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  141. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  142. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  143. nam neque quo possit genus ullum materiai
  144. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  145. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  146. naturam rerum mutare et vertere motus.
  147. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  148. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  149. summa tamen summa videatur stare quiete,
  150. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  151. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  152. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  153. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  154. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  155. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  156. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  157. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  158. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  159. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  160. omnia quae nobis longe confusa videntur