De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  2. esse infinito debebunt corporis auctu.
  3. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  4. corporis inter se multum variare figurae
  5. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  6. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  7. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  8. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  9. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  10. formai speciem totius corporis eius,
  11. quod super est, si forte voles variare figuras,
  12. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  13. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  14. si tu forte voles etiam variare figuras.
  15. ergo formarum novitatem corporis augmen
  16. subsequitur. quare non est ut credere possis
  17. esse infinitis distantia semina formis,
  18. ne quaedam cogas inmani maximitate
  19. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  20. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  21. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  22. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  23. saecla novo rerum superata colore iacerent
  24. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  25. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  26. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  27. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  28. cedere item retro possent in deteriores
  29. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  30. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  31. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  32. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  33. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  34. materiem quoque finitis differe figuris.
  35. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  36. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  37. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  38. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  39. ergo finita distant ratione creata,
  40. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  41. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  42. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  43. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  44. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  45. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  46. formarum finita, necesse est quae similes sint
  47. esse infinitas aut summam materiai
  48. finitam constare, id quod non esse probavi.
  49. * * *
  50. versibus ostendam corpuscula materiai
  51. ex infinito summam rerum usque tenere
  52. undique protelo plagarum continuato.
  53. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  54. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  55. at regione locoque alio terrisque remotis
  56. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  57. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  58. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  59. milibus e multis vallo munitur eburno,
  60. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  61. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  62. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  63. unica res quaedem nativo corpore sola,
  64. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  65. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  66. unde ea progigni possit concepta, creari
  67. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  68. quippe etenim sumant alii finita per omne
  69. corpora iactari unius genitalia rei,
  70. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  71. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  72. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  73. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  74. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  75. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  76. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  77. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  78. infidi maris insidias virisque dolumque
  79. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  80. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  81. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  82. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  83. disiectare aestus diversi materiai,
  84. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  85. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  86. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  87. et res progigni et genitas procrescere posse.
  88. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  89. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  90. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  91. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  92. nec porro rerum genitales auctificique
  93. motus perpetuo possunt servare creata.
  94. sic aequo geritur certamine principiorum
  95. ex infinito contractum tempore bellum.
  96. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  97. et superantur item. miscetur funere vagor,
  98. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  99. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  100. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  101. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  102. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  103. convenit et memori mandatum mente tenere,
  104. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  105. quod genere ex uno consistat principiorum,
  106. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  107. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  108. atque potestates, ita plurima principiorum
  109. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  110. Principio tellus habet in se corpora prima,
  111. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  112. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  113. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  114. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  115. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  116. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  117. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  118. montivago generi possit praebere ferarum.
  119. quare magna deum mater materque ferarum
  120. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  121. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  122. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  123. aeris in spatio magnam pendere docentes
  124. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  125. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  126. officiis debet molliri victa parentum.
  127. muralique caput summum cinxere corona,
  128. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  129. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  130. horrifice fertur divinae matris imago.
  131. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  132. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  133. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  134. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  135. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  136. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  137. significare volunt indignos esse putandos,
  138. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  139. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  140. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  141. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  142. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  143. ingratos animos atque impia pectora volgi
  144. conterrere metu quae possint numine divae.
  145. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  146. munificat tacita mortalis muta salute,
  147. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  148. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  149. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  150. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  151. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  152. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  153. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  154. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  155. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  156. cum pueri circum puerum pernice chorea
  157. armat et in numerum pernice chorea
  158. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  159. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  160. aeternumque daret matri sub pectore volnus.