De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  2. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  3. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  4. cum tamen incolumis videatur summa manere
  5. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  6. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  7. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  8. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  9. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  10. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  11. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  12. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  13. Si cessare putas rerum primordia posse
  14. cessandoque novos rerum progignere motus,
  15. avius a vera longe ratione vagaris.
  16. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  17. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  18. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  19. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  20. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  21. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  22. et quo iactari magis omnia materiai
  23. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  24. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  25. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  26. inmensumque patere in cunctas undique partis
  27. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  28. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  29. reddita corporibus primis per inane profundum,
  30. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  31. partim intervallis magnis confulta resultant,
  32. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  33. et quae cumque magis condenso conciliatu
  34. exiguis intervallis convecta resultant,
  35. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  36. haec validas saxi radices et fera ferri
  37. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  38. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  39. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  40. in magnis intervallis; haec aera rarum
  41. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  42. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  43. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  44. consociare etiam motus potuere recepta.
  45. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  46. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  47. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  48. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  49. multa minuta modis multis per inane videbis
  50. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  51. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  52. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  53. conciliis et discidiis exercita crebris;
  54. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  55. quale sit in magno iactari semper inani.
  56. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  57. exemplare dare et vestigia notitiai.
  58. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  59. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  60. quod tales turbae motus quoque materiai
  61. significant clandestinos caecosque subesse.
  62. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  63. commutare viam retroque repulsa reverti
  64. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  65. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  66. prima moventur enim per se primordia rerum,
  67. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  68. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  69. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  70. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  71. sic a principiis ascendit motus et exit
  72. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  73. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  74. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  75. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  76. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  77. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  78. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  79. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  80. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  81. convestire sua perfundens omnia luce,
  82. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  83. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  84. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  85. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  86. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  87. sed complexa meant inter se conque globata;
  88. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  89. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  90. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  91. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  92. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  93. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  94. debent ni mirum praecellere mobilitate
  95. et multo citius ferri quam lumina solis
  96. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  97. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  98. * * *
  99. nec persectari primordia singula quaeque,
  100. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  101. At quidam contra haec, ignari materiai,
  102. naturam non posse deum sine numine reddunt
  103. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  104. tempora mutare annorum frugesque creare
  105. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  106. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  107. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  108. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  109. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  110. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  111. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  112. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  113. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  114. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  115. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  116. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  117. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  118. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  119. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  120. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  121. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  122. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  123. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  124. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  125. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  126. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  127. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  128. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  129. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  130. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  131. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  132. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  133. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  134. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  135. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  136. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  137. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  138. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  139. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  140. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  141. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  142. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  143. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  144. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  145. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  146. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  147. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  148. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  149. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  150. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  151. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  152. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  153. incertisque locis spatio depellere paulum,
  154. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  155. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  156. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  157. nec foret offensus natus nec plaga creata
  158. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  159. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  160. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  161. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  162. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  163. avius a vera longe ratione recedit.
  164. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  165. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  166. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  167. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  168. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  169. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  170. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  171. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  172. omnia qua propter debent per inane quietum
  173. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  174. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  175. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  176. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  177. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  178. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  179. obliquos videamur et id res vera refutet.
  180. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  181. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  182. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  183. sed nihil omnino recta regione viai
  184. declinare quis est qui possit cernere sese?
  185. Denique si semper motu conectitur omnis
  186. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  187. nec declinando faciunt primordia motus
  188. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  189. ex infinito ne causam causa sequatur,
  190. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  191. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  192. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  193. declinamus item motus nec tempore certo
  194. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  195. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  196. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  197. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  198. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  199. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  200. omnis enim totum per corpus materiai
  201. copia conciri debet, concita per artus
  202. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  203. ut videas initum motus a corde creari
  204. ex animique voluntate id procedere primum,
  205. inde dari porro per totum corpus et artus.
  206. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  207. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  208. nam tum materiem totius corporis omnem
  209. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  210. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  211. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  212. pellat et invitos cogat procedere saepe
  213. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  214. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  215. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  216. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  217. et proiecta refrenatur retroque residit.
  218. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  219. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  220. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  221. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  222. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  223. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  224. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  225. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  226. id facit exiguum clinamen principiorum
  227. nec regione loci certa nec tempore certo.
  228. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  229. copia nec porro maioribus intervallis;
  230. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  231. qua propter quo nunc in motu principiorum
  232. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  233. et post haec semper simili ratione ferentur,
  234. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  235. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  236. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  237. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  238. nam neque quo possit genus ullum materiai
  239. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  240. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  241. naturam rerum mutare et vertere motus.
  242. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  243. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  244. summa tamen summa videatur stare quiete,
  245. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  246. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  247. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  248. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;