De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  2. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  3. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  4. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  5. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  6. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  7. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  8. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  9. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  10. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  11. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  12. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  13. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  14. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  15. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  16. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  17. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  18. incertisque locis spatio depellere paulum,
  19. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  20. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  21. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  22. nec foret offensus natus nec plaga creata
  23. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  24. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  25. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  26. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  27. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  28. avius a vera longe ratione recedit.
  29. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  30. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  31. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  32. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  33. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  34. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  35. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  36. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  37. omnia qua propter debent per inane quietum
  38. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  39. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  40. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  41. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  42. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  43. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  44. obliquos videamur et id res vera refutet.
  45. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  46. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  47. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  48. sed nihil omnino recta regione viai
  49. declinare quis est qui possit cernere sese?
  50. Denique si semper motu conectitur omnis
  51. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  52. nec declinando faciunt primordia motus
  53. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  54. ex infinito ne causam causa sequatur,
  55. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  56. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  57. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  58. declinamus item motus nec tempore certo
  59. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  60. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  61. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  62. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  63. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  64. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  65. omnis enim totum per corpus materiai
  66. copia conciri debet, concita per artus
  67. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  68. ut videas initum motus a corde creari
  69. ex animique voluntate id procedere primum,
  70. inde dari porro per totum corpus et artus.
  71. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  72. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  73. nam tum materiem totius corporis omnem
  74. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  75. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  76. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  77. pellat et invitos cogat procedere saepe
  78. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  79. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  80. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  81. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  82. et proiecta refrenatur retroque residit.
  83. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  84. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  85. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  86. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  87. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  88. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  89. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  90. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  91. id facit exiguum clinamen principiorum
  92. nec regione loci certa nec tempore certo.
  93. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  94. copia nec porro maioribus intervallis;
  95. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  96. qua propter quo nunc in motu principiorum
  97. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  98. et post haec semper simili ratione ferentur,
  99. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  100. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  101. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  102. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  103. nam neque quo possit genus ullum materiai
  104. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  105. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  106. naturam rerum mutare et vertere motus.
  107. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  108. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  109. summa tamen summa videatur stare quiete,
  110. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.