De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  2. commutare viam retroque repulsa reverti
  3. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  4. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  5. prima moventur enim per se primordia rerum,
  6. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  7. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  8. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  9. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  10. sic a principiis ascendit motus et exit
  11. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  12. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  13. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  14. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  15. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  16. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  17. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  18. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  19. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  20. convestire sua perfundens omnia luce,
  21. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  22. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  23. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  24. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  25. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  26. sed complexa meant inter se conque globata;
  27. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  28. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  29. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  30. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  31. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  32. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  33. debent ni mirum praecellere mobilitate
  34. et multo citius ferri quam lumina solis
  35. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  36. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  37. * * *
  38. nec persectari primordia singula quaeque,
  39. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  40. At quidam contra haec, ignari materiai,
  41. naturam non posse deum sine numine reddunt
  42. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  43. tempora mutare annorum frugesque creare
  44. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  45. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  46. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  47. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  48. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  49. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  50. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  51. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  52. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  53. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  54. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  55. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  56. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  57. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  58. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  59. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  60. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  61. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  62. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  63. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  64. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  65. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  66. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  67. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  68. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  69. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  70. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  71. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  72. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  73. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  74. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  75. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  76. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  77. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  78. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  79. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  80. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  81. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  82. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  83. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  84. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  85. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  86. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  87. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  88. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  89. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  90. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  91. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  92. incertisque locis spatio depellere paulum,
  93. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  94. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  95. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  96. nec foret offensus natus nec plaga creata
  97. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  98. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  99. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  100. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  101. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  102. avius a vera longe ratione recedit.
  103. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  104. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  105. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  106. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  107. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  108. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  109. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  110. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  111. omnia qua propter debent per inane quietum
  112. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  113. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  114. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  115. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  116. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  117. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  118. obliquos videamur et id res vera refutet.
  119. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  120. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  121. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  122. sed nihil omnino recta regione viai
  123. declinare quis est qui possit cernere sese?
  124. Denique si semper motu conectitur omnis
  125. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  126. nec declinando faciunt primordia motus
  127. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  128. ex infinito ne causam causa sequatur,
  129. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  130. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  131. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  132. declinamus item motus nec tempore certo
  133. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  134. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  135. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  136. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  137. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  138. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  139. omnis enim totum per corpus materiai
  140. copia conciri debet, concita per artus
  141. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  142. ut videas initum motus a corde creari
  143. ex animique voluntate id procedere primum,
  144. inde dari porro per totum corpus et artus.
  145. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  146. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  147. nam tum materiem totius corporis omnem
  148. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  149. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  150. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  151. pellat et invitos cogat procedere saepe
  152. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  153. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  154. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  155. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  156. et proiecta refrenatur retroque residit.
  157. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  158. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  159. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  160. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  161. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  162. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  163. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  164. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  165. id facit exiguum clinamen principiorum
  166. nec regione loci certa nec tempore certo.
  167. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  168. copia nec porro maioribus intervallis;
  169. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  170. qua propter quo nunc in motu principiorum
  171. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  172. et post haec semper simili ratione ferentur,
  173. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  174. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  175. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  176. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  177. nam neque quo possit genus ullum materiai
  178. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne