De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. debent ni mirum praecellere mobilitate
  2. et multo citius ferri quam lumina solis
  3. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  4. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  5. * * *
  6. nec persectari primordia singula quaeque,
  7. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  8. At quidam contra haec, ignari materiai,
  9. naturam non posse deum sine numine reddunt
  10. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  11. tempora mutare annorum frugesque creare
  12. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  13. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  14. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  15. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  16. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  17. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  18. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  19. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  20. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  21. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  22. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  23. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  24. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  25. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  26. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  27. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  28. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  29. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  30. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  31. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  32. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  33. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  34. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  35. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  36. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  37. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  38. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  39. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  40. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  41. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  42. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  43. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  44. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  45. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  46. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  47. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  48. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  49. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  50. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  51. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  52. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  53. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  54. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  55. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  56. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  57. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  58. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  59. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  60. incertisque locis spatio depellere paulum,
  61. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  62. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  63. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  64. nec foret offensus natus nec plaga creata
  65. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  66. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  67. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  68. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  69. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  70. avius a vera longe ratione recedit.
  71. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  72. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  73. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  74. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  75. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  76. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  77. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  78. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  79. omnia qua propter debent per inane quietum
  80. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  81. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  82. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  83. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  84. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  85. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  86. obliquos videamur et id res vera refutet.
  87. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  88. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  89. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  90. sed nihil omnino recta regione viai
  91. declinare quis est qui possit cernere sese?
  92. Denique si semper motu conectitur omnis
  93. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  94. nec declinando faciunt primordia motus
  95. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  96. ex infinito ne causam causa sequatur,
  97. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  98. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  99. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  100. declinamus item motus nec tempore certo
  101. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  102. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  103. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  104. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  105. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  106. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  107. omnis enim totum per corpus materiai
  108. copia conciri debet, concita per artus
  109. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  110. ut videas initum motus a corde creari
  111. ex animique voluntate id procedere primum,
  112. inde dari porro per totum corpus et artus.
  113. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  114. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  115. nam tum materiem totius corporis omnem
  116. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  117. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  118. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  119. pellat et invitos cogat procedere saepe
  120. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  121. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  122. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  123. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  124. et proiecta refrenatur retroque residit.
  125. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  126. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  127. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  128. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  129. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  130. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  131. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  132. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  133. id facit exiguum clinamen principiorum
  134. nec regione loci certa nec tempore certo.
  135. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  136. copia nec porro maioribus intervallis;
  137. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  138. qua propter quo nunc in motu principiorum
  139. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  140. et post haec semper simili ratione ferentur,
  141. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  142. condicione et erunt et crescent vique valebunt,