De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  2. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  3. suave etiam belli certamina magna tueri
  4. per campos instructa tua sine parte pericli;
  5. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  6. edita doctrina sapientum templa serena,
  7. despicere unde queas alios passimque videre
  8. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  9. certare ingenio, contendere nobilitate,
  10. noctes atque dies niti praestante labore
  11. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  12. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  13. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  14. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  15. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  16. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  17. iucundo sensu cura semota metuque?
  18. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  19. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  20. delicias quoque uti multas substernere possint
  21. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  22. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  23. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  24. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  25. nec domus argento fulget auroque renidet
  26. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  27. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  28. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  29. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  30. praesertim cum tempestas adridet et anni
  31. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  32. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  33. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  34. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  35. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  36. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  37. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  38. si non forte tuas legiones per loca campi
  39. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  40. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  41. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  42. his tibi tum rebus timefactae religiones
  43. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  44. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  45. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  46. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  47. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  48. audacterque inter reges rerumque potentis
  49. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  50. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  51. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  52. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  53. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  54. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  55. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  56. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  57. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  58. non radii solis neque lucida tela diei
  59. discutiant, sed naturae species ratioque.
  60. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  61. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  62. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  63. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  64. expediam: tu te dictis praebere memento.
  65. nam certe non inter se stipata cohaeret
  66. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  67. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  68. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  69. cum tamen incolumis videatur summa manere
  70. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  71. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  72. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  73. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  74. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  75. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  76. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  77. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  78. Si cessare putas rerum primordia posse
  79. cessandoque novos rerum progignere motus,
  80. avius a vera longe ratione vagaris.
  81. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  82. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  83. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  84. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  85. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  86. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  87. et quo iactari magis omnia materiai
  88. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  89. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  90. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  91. inmensumque patere in cunctas undique partis
  92. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  93. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  94. reddita corporibus primis per inane profundum,
  95. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  96. partim intervallis magnis confulta resultant,
  97. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  98. et quae cumque magis condenso conciliatu
  99. exiguis intervallis convecta resultant,
  100. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  101. haec validas saxi radices et fera ferri
  102. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  103. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  104. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  105. in magnis intervallis; haec aera rarum
  106. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  107. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  108. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  109. consociare etiam motus potuere recepta.
  110. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  111. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  112. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  113. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  114. multa minuta modis multis per inane videbis
  115. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  116. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  117. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  118. conciliis et discidiis exercita crebris;
  119. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  120. quale sit in magno iactari semper inani.
  121. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  122. exemplare dare et vestigia notitiai.
  123. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  124. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  125. quod tales turbae motus quoque materiai
  126. significant clandestinos caecosque subesse.
  127. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  128. commutare viam retroque repulsa reverti
  129. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  130. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  131. prima moventur enim per se primordia rerum,
  132. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  133. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  134. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  135. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  136. sic a principiis ascendit motus et exit
  137. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  138. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  139. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  140. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  141. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  142. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  143. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  144. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  145. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  146. convestire sua perfundens omnia luce,
  147. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  148. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  149. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  150. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  151. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  152. sed complexa meant inter se conque globata;
  153. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  154. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  155. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  156. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  157. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  158. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  159. debent ni mirum praecellere mobilitate
  160. et multo citius ferri quam lumina solis
  161. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  162. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  163. * * *
  164. nec persectari primordia singula quaeque,
  165. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  166. At quidam contra haec, ignari materiai,
  167. naturam non posse deum sine numine reddunt
  168. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  169. tempora mutare annorum frugesque creare
  170. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  171. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  172. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  173. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  174. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  175. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  176. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  177. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  178. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  179. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  180. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  181. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  182. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  183. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  184. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  185. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  186. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  187. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  188. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  189. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  190. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  191. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  192. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  193. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  194. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  195. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  196. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  197. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  198. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  199. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  200. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  201. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  202. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  203. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  204. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  205. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  206. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  207. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  208. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  209. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  210. ardorem in partis et lumine conserit arva;