De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  2. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  3. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  4. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  5. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  6. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  7. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  8. incertisque locis spatio depellere paulum,
  9. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  10. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  11. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  12. nec foret offensus natus nec plaga creata
  13. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  14. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  15. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  16. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  17. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  18. avius a vera longe ratione recedit.
  19. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  20. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  21. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  22. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  23. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  24. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  25. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  26. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  27. omnia qua propter debent per inane quietum
  28. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  29. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  30. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  31. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  32. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  33. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  34. obliquos videamur et id res vera refutet.
  35. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  36. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  37. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  38. sed nihil omnino recta regione viai
  39. declinare quis est qui possit cernere sese?
  40. Denique si semper motu conectitur omnis
  41. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  42. nec declinando faciunt primordia motus
  43. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  44. ex infinito ne causam causa sequatur,
  45. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  46. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  47. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  48. declinamus item motus nec tempore certo
  49. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  50. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  51. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  52. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  53. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  54. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  55. omnis enim totum per corpus materiai
  56. copia conciri debet, concita per artus
  57. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  58. ut videas initum motus a corde creari
  59. ex animique voluntate id procedere primum,
  60. inde dari porro per totum corpus et artus.
  61. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  62. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  63. nam tum materiem totius corporis omnem
  64. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  65. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  66. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  67. pellat et invitos cogat procedere saepe
  68. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  69. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  70. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  71. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  72. et proiecta refrenatur retroque residit.
  73. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  74. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  75. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  76. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  77. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  78. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  79. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  80. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  81. id facit exiguum clinamen principiorum
  82. nec regione loci certa nec tempore certo.
  83. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  84. copia nec porro maioribus intervallis;
  85. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  86. qua propter quo nunc in motu principiorum
  87. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  88. et post haec semper simili ratione ferentur,
  89. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  90. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  91. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  92. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  93. nam neque quo possit genus ullum materiai
  94. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  95. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  96. naturam rerum mutare et vertere motus.
  97. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  98. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  99. summa tamen summa videatur stare quiete,
  100. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  101. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  102. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  103. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  104. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  105. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  106. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  107. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  108. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  109. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  110. omnia quae nobis longe confusa videntur
  111. et velut in viridi candor consistere colli.
  112. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  113. camporum complent belli simulacra cientes,
  114. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  115. aere renidescit tellus supterque virum vi
  116. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  117. icti reiectant voces ad sidera mundi
  118. et circum volitant equites mediosque repente
  119. tramittunt valido quatientes impete campos;
  120. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  121. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  122. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  123. qualia sint et quam longe distantia formis,
  124. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  125. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  126. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  127. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  128. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  129. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  130. esse pari filo similique adfecta figura.
  131. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  132. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  133. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  134. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  135. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  136. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  137. invenies tamen inter se differre figuris.
  138. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  139. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  140. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  141. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  142. turicremas propter mactatus concidit aras
  143. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  144. at mater viridis saltus orbata peragrans
  145. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  146. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  147. conspicere amissum fetum, completque querellis
  148. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  149. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  150. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  151. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  152. oblectare animum subitamque avertere curam,
  153. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  154. derivare queunt animum curaque levare;
  155. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  156. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  157. cornigeras norunt matres agnique petulci
  158. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  159. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  160. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  161. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  162. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  163. concharumque genus parili ratione videmus
  164. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  165. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  166. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  167. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  168. unius ad certam formam primordia rerum,
  169. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  170. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  171. quare fulmineus multo penetralior ignis
  172. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  173. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  174. subtilem magis e parvis constare figuris
  175. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  176. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  177. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  178. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  179. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  180. et quamvis subito per colum vina videmus
  181. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  182. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  183. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  184. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  185. inter se possint primordia singula quaeque
  186. singula per cuiusque foramina permanare.
  187. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  188. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  189. at contra taetra absinthi natura ferique
  190. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  191. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  192. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  193. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  194. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  195. proptereaque solere vias rescindere nostris
  196. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  197. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  198. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  199. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  200. horrorem constare elementis levibus aeque
  201. ac musaea mele, per chordas organici quae
  202. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  203. neu simili penetrare putes primordia forma
  204. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  205. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  206. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  207. neve bonos rerum simili constare colores
  208. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  209. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  210. aut foeda specie foedi turpesque videntur.