De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quos inter se dent motus accipiantque,
  2. atque eadem paulo inter se mutata creare
  3. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  4. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  5. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  6. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  7. si fieri non posse putas, quin materiai
  8. corpora consimili natura praedita fingas,
  9. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  10. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  11. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  12. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  13. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  14. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  15. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  16. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  17. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  18. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  19. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  20. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  21. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  22. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  23. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  24. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  25. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  26. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  27. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  28. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  29. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  30. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  31. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  32. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  33. sed potius tali facto recreata valescat,
  34. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  35. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  36. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  37. carmine Pierio rationem exponere nostram
  38. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  39. si tibi forte animum tali ratione tenere
  40. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  41. naturam rerum, qua constet compta figura.
  42. Sed quoniam docui solidissima materiai
  43. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  44. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  45. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  46. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  47. pervideamus utrum finitum funditus omne
  48. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  49. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  50. finitumst; namque extremum debebat habere.
  51. extremum porro nullius posse videtur
  52. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  53. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  54. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  55. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  56. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  57. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  58. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  59. Praeterea si iam finitum constituatur
  60. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  61. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  62. id validis utrum contortum viribus ire
  63. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  64. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  65. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  66. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  67. cogit ut exempta concedas fine patere.
  68. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  69. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  70. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  71. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  72. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  73. fiet uti nusquam possit consistere finis
  74. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  75. Praeterea spatium summai totius omne
  76. undique si inclusum certis consisteret oris
  77. finitumque foret, iam copia materiai
  78. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  79. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  80. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  81. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  82. ex infinito iam tempore subsidendo.
  83. at nunc ni mirum requies data principiorum
  84. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  85. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  86. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  87. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  88. ex infinito cita corpora materiai.
  89. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  90. aer dissaepit collis atque aera montes,
  91. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  92. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  93. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  94. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  95. perpetuo possint aevi labentia tractu
  96. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  97. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  98. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  99. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  100. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  101. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  102. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  103. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  104. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  105. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  106. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  107. exiguum possent horai sistere tempus;
  108. nam dispulsa suo de coetu materiai
  109. copia ferretur magnum per inane soluta,
  110. sive adeo potius numquam concreta creasset
  111. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  112. nam certe neque consilio primordia rerum
  113. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  114. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  115. sed quia multa modis multis mutata per omne
  116. ex infinito vexantur percita plagis,
  117. omne genus motus et coetus experiundo
  118. tandem deveniunt in talis disposituras,
  119. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  120. et multos etiam magnos servata per annos
  121. ut semel in motus coniectast convenientis,
  122. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  123. integrent amnes et solis terra vapore
  124. fota novet fetus summissaque gens animantum
  125. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  126. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  127. ex infinito suboriri copia posset,
  128. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  129. nam vel uti privata cibo natura animantum
  130. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  131. dissolui simul ac defecit suppeditare
  132. materies aliqua ratione aversa viai.
  133. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  134. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  135. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  136. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  137. inter dum resilire tamen coguntur et una
  138. principiis rerum spatium tempusque fugai
  139. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  140. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  141. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  142. infinita opus est vis undique materiai.
  143. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  144. in medium summae quod dicunt omnia niti
  145. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  146. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  147. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  148. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  149. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  150. nitier in terraque retro requiescere posta,
  151. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  152. et simili ratione animalia suppa vagari
  153. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  154. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  155. sponte sua possint in caeli templa volare;
  156. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  157. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  158. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  159. sed vanus stolidis haec * * *
  160. amplexi quod habent perv * * *
  161. nam medium nihil esse potest * * *
  162. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  163. possit ibi quicquam consistere * * *
  164. quam quavis alia longe ratione * * *
  165. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  166. per medium, per non medium, concedere debet
  167. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  168. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  169. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  170. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  171. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  172. haud igitur possunt tali ratione teneri
  173. res in concilium medii cuppedine victae.
  174. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  175. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  176. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  177. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  178. at contra tenuis exponunt aeris auras
  179. et calidos simul a medio differrier ignis,
  180. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  181. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  182. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  183. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  184. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  185. ---
  186. ---
  187. ---
  188. ---
  189. ---
  190. ---
  191. ---
  192. ---
  193. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  194. diffugiant subito magnum per inane soluta
  195. et ne cetera consimili ratione sequantur
  196. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  197. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  198. inter permixtas rerum caelique ruinas
  199. corpora solventes abeat per inane profundum,
  200. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  201. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  202. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  203. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  204. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  205. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  206. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  207. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  208. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;