De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id facit exiguum clinamen principiorum
  2. nec regione loci certa nec tempore certo.
  3. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  4. copia nec porro maioribus intervallis;
  5. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  6. qua propter quo nunc in motu principiorum
  7. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  8. et post haec semper simili ratione ferentur,
  9. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  10. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  11. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  12. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  13. nam neque quo possit genus ullum materiai
  14. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  15. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  16. naturam rerum mutare et vertere motus.
  17. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  18. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  19. summa tamen summa videatur stare quiete,
  20. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  21. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  22. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  23. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  24. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  25. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  26. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  27. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  28. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  29. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  30. omnia quae nobis longe confusa videntur
  31. et velut in viridi candor consistere colli.
  32. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  33. camporum complent belli simulacra cientes,
  34. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  35. aere renidescit tellus supterque virum vi
  36. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  37. icti reiectant voces ad sidera mundi
  38. et circum volitant equites mediosque repente
  39. tramittunt valido quatientes impete campos;
  40. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  41. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  42. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  43. qualia sint et quam longe distantia formis,
  44. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  45. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  46. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  47. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  48. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  49. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  50. esse pari filo similique adfecta figura.
  51. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  52. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  53. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  54. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  55. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  56. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  57. invenies tamen inter se differre figuris.
  58. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  59. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  60. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  61. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  62. turicremas propter mactatus concidit aras
  63. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  64. at mater viridis saltus orbata peragrans
  65. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  66. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  67. conspicere amissum fetum, completque querellis
  68. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  69. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  70. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  71. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  72. oblectare animum subitamque avertere curam,
  73. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  74. derivare queunt animum curaque levare;
  75. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  76. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  77. cornigeras norunt matres agnique petulci
  78. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  79. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  80. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  81. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  82. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  83. concharumque genus parili ratione videmus
  84. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  85. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  86. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  87. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  88. unius ad certam formam primordia rerum,
  89. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  90. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  91. quare fulmineus multo penetralior ignis
  92. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  93. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  94. subtilem magis e parvis constare figuris
  95. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  96. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  97. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  98. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  99. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  100. et quamvis subito per colum vina videmus
  101. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  102. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  103. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  104. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  105. inter se possint primordia singula quaeque
  106. singula per cuiusque foramina permanare.
  107. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  108. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  109. at contra taetra absinthi natura ferique
  110. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  111. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  112. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  113. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  114. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  115. proptereaque solere vias rescindere nostris
  116. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  117. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  118. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  119. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  120. horrorem constare elementis levibus aeque
  121. ac musaea mele, per chordas organici quae
  122. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  123. neu simili penetrare putes primordia forma
  124. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  125. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  126. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  127. neve bonos rerum simili constare colores
  128. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  129. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  130. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  131. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  132. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  133. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  134. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  135. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  136. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  137. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  138. titillare magis sensus quam laedere possint,
  139. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  140. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  141. dissimili dentata modo conpungere sensus
  142. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  143. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  144. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  145. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  146. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  147. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  148. semina confundunt inter se concita sensum;
  149. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  150. tute tibi partem ferias atque experiare.
  151. qua propter longe formas distare necessest
  152. principiis, varios quae possint edere sensus.
  153. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  154. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  155. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  156. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  157. prima acie constant ictus contemnere sueta
  158. et validi silices ac duri robora ferri
  159. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  160. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  161. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  162. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  163. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  164. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  165. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  166. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  167. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  168. at non esse tamen perplexis indupedita,
  169. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  170. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  171. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  172. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  173. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  174. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  175. * * *
  176. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  177. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  178. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  179. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  180. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  181. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  182. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  183. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  184. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  185. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  186. linquit enim supera taetri primordia viri,
  187. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  188. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  189. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  190. finita variare figurarum ratione.
  191. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  192. esse infinito debebunt corporis auctu.
  193. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  194. corporis inter se multum variare figurae
  195. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  196. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  197. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  198. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  199. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  200. formai speciem totius corporis eius,
  201. quod super est, si forte voles variare figuras,
  202. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  203. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  204. si tu forte voles etiam variare figuras.
  205. ergo formarum novitatem corporis augmen
  206. subsequitur. quare non est ut credere possis
  207. esse infinitis distantia semina formis,
  208. ne quaedam cogas inmani maximitate
  209. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  210. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  211. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  212. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  213. saecla novo rerum superata colore iacerent
  214. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  215. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  216. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  217. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  218. cedere item retro possent in deteriores
  219. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  220. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  221. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  222. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  223. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  224. materiem quoque finitis differe figuris.
  225. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  226. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  227. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  228. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  229. ergo finita distant ratione creata,
  230. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  231. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  232. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  233. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  234. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  235. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  236. formarum finita, necesse est quae similes sint
  237. esse infinitas aut summam materiai
  238. finitam constare, id quod non esse probavi.
  239. * * *
  240. versibus ostendam corpuscula materiai
  241. ex infinito summam rerum usque tenere
  242. undique protelo plagarum continuato.
  243. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  244. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  245. at regione locoque alio terrisque remotis
  246. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  247. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  248. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  249. milibus e multis vallo munitur eburno,
  250. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  251. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  252. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  253. unica res quaedem nativo corpore sola,
  254. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  255. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  256. unde ea progigni possit concepta, creari
  257. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  258. quippe etenim sumant alii finita per omne
  259. corpora iactari unius genitalia rei,
  260. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  261. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  262. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  263. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  264. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  265. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  266. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  267. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  268. infidi maris insidias virisque dolumque
  269. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  270. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  271. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  272. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  273. disiectare aestus diversi materiai,
  274. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  275. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  276. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  277. et res progigni et genitas procrescere posse.
  278. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  279. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  280. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  281. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  282. nec porro rerum genitales auctificique
  283. motus perpetuo possunt servare creata.
  284. sic aequo geritur certamine principiorum
  285. ex infinito contractum tempore bellum.
  286. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  287. et superantur item. miscetur funere vagor,
  288. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  289. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  290. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  291. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  292. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  293. convenit et memori mandatum mente tenere,
  294. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  295. quod genere ex uno consistat principiorum,
  296. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  297. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  298. atque potestates, ita plurima principiorum
  299. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  300. Principio tellus habet in se corpora prima,
  301. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  302. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  303. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  304. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  305. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  306. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  307. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  308. montivago generi possit praebere ferarum.
  309. quare magna deum mater materque ferarum
  310. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  311. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  312. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  313. aeris in spatio magnam pendere docentes
  314. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  315. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  316. officiis debet molliri victa parentum.
  317. muralique caput summum cinxere corona,
  318. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  319. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  320. horrifice fertur divinae matris imago.
  321. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  322. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  323. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  324. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  325. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  326. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  327. significare volunt indignos esse putandos,
  328. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  329. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  330. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  331. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  332. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  333. ingratos animos atque impia pectora volgi
  334. conterrere metu quae possint numine divae.
  335. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  336. munificat tacita mortalis muta salute,
  337. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  338. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  339. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  340. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  341. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  342. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  343. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  344. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  345. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  346. cum pueri circum puerum pernice chorea
  347. armat et in numerum pernice chorea
  348. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  349. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  350. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  351. propterea magnam armati matrem comitantur,
  352. aut quia significant divam praedicere ut armis
  353. ac virtute velint patriam defendere terram
  354. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  355. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  356. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  357. omnis enim per se divom natura necessest
  358. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  359. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  360. nam privata dolore omni, privata periclis,
  361. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  362. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  363. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  364. et quia multarum potitur primordia rerum,
  365. multa modis multis effert in lumina solis.
  366. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  367. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  368. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  369. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  370. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  371. religione animum turpi contingere parcat.
  372. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  373. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  374. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  375. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  376. dissimili vivont specie retinentque parentum
  377. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  378. tanta est in quovis genere herbae materiai
  379. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  380. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  381. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  382. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  383. dissimili perfecta figura principiorum.
  384. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  385. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  386. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  387. scintillasque agere ac late differre favillam.
  388. cetera consimili mentis ratione peragrans