De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. invenies igitur multarum semina rerum
  2. corpore celare et varias cohibere figuras.
  3. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  4. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  5. haec igitur variis debent constare figuris;
  6. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  7. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  8. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  9. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  10. conveniunt et res permixto semine constant.
  11. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  12. multa elementa vides multis communia verbis,
  13. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  14. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  15. non quo multa parum communis littera currat
  16. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  17. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  18. sic aliis in rebus item communia multa
  19. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  20. dissimili tamen inter se consistere summa
  21. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  22. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  23. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  24. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  25. semiferas hominum species existere et altos
  26. inter dum ramos egigni corpore vivo
  27. multaque conecti terrestria membra marinis,
  28. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  29. pascere naturam per terras omniparentis.
  30. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  31. seminibus certis certa genetrice creata
  32. conservare genus crescentia posse videmus.
  33. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  34. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  35. corpora discedunt conexaque convenientis
  36. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  37. reicere in terras naturam, multaque caecis
  38. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  39. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  40. vitalis motus consentire atque imitari.
  41. sed ne forte putes animalia sola teneri
  42. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  43. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  44. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  45. dissimili constare figura principiorum;
  46. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  47. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  48. semina cum porro distent, differre necessust
  49. intervalla vias conexus pondera plagas
  50. concursus motus; quae non animalia solum
  51. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  52. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  53. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  54. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  55. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  56. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  57. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  58. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  59. corpora consimili sint eius tincta colore;
  60. nullus enim color est omnino materiai
  61. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  62. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  63. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  64. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  65. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  66. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  67. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  68. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  69. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  70. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  71. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  72. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  73. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  74. immutabile enim quiddam superare necessest,
  75. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  76. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  77. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  78. proinde colore cave contingas semina rerum,
  79. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  80. Praeterea si nulla coloris principiis est
  81. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  82. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  83. propterea magni quod refert, semina quaeque
  84. cum quibus et quali positura contineantur
  85. et quos inter se dent motus accipiantque,
  86. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  87. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  88. marmoreo fieri possint candore repente,
  89. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  90. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  91. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  92. materies ubi permixta est illius et ordo
  93. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  94. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  95. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  96. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  97. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  98. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  99. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  100. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  101. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  102. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  103. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  104. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  105. aut alio in quovis uno puroque nitore
  106. dissimiles longe inter se variosque colores.
  107. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  108. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  109. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  110. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  111. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  112. principiis rerum non numquam causa colores,
  113. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  114. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  115. quippe etenim multo proclivius exorientur
  116. candida de nullo quam nigro nata colore
  117. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  118. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  119. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  120. scire licet quam sint nullo velata colore;
  121. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  122. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  123. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  124. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  125. quae sita cervices circum collumque coronat;
  126. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  127. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  128. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  129. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  130. consimili mutat ratione obversa colores;
  131. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  132. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  133. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  134. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  135. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  136. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  137. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  138. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  139. sed variis formis variantes edere tactus.
  140. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  141. est natura coloris et omnia principiorum
  142. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  143. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  144. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  145. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  146. ex albis album pinnis iactare colorem
  147. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  148. aut alio quovis uno varioque colore.
  149. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  150. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  151. evanescere paulatim stinguique colorem;
  152. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  153. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  154. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  155. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  156. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  157. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  158. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  159. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  160. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  161. scire licet quaedam tam constare orba colore
  162. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  163. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  164. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  165. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  166. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  167. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  168. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  169. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  170. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  171. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  172. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  173. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  174. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  175. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  176. concoctosque suo contractans perdere viro,
  177. propter eandem rem debent primordia rerum
  178. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  179. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  180. nec simili ratione saporem denique quemquam
  181. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  182. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  183. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  184. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  185. inmortalia si volumus subiungere rebus
  186. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  187. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  188. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  189. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  190. principiis constare. neque id manufesta refutant
  191. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  192. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  193. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  194. quippe videre licet vivos existere vermes
  195. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  196. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  197. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  198. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  199. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  200. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  201. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  202. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  203. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  204. non alia longe ratione atque arida ligna
  205. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  206. iamne vides igitur magni primordia rerum
  207. referre in quali sint ordine quaeque locata
  208. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  209. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  210. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  211. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  212. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  213. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  214. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  215. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  216. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  217. sed magni referre ea primum quantula constent,
  218. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  219. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  220. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  221. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  222. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  223. antiquis ex ordinibus permota nova re
  224. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  225. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  226. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  227. * * *
  228. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  229. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  230. mollia mortali consistere corpore creta.
  231. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  232. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  233. aut similis totis animalibus esse putari.
  234. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  235. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  236. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  237. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  238. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  239. vitali ut possint consentire undique sensu.
  240. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  241. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  242. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  243. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  244. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  245. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  246. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  247. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  248. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  249. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  250. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  251. quatinus in pullos animalis vertier ova
  252. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  253. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  254. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  255. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  256. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  257. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  258. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  259. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  260. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  261. Principio nequeunt ullius corporis esse
  262. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  263. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  264. aere fluminibus terris terraque creatis,
  265. nec congressa modo vitalis convenientes
  266. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  267. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  268. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  269. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  270. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  271. dissoluuntur enim positurae principiorum
  272. et penitus motus vitales inpediuntur,
  273. donec materies omnis concussa per artus
  274. vitalis animae nodos a corpore solvit
  275. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  276. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  277. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  278. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  279. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  280. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  281. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  282. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  283. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  284. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  285. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  286. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  287. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  288. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  289. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  290. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  291. scire licet nullo primordia posse dolore
  292. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  293. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  294. corporibus, quorum motus novitate laborent
  295. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  296. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  297. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  298. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  299. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  300. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  301. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  302. multaque de rerum mixtura dicere callent
  303. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  304. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  305. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  306. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  307. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  308. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  309. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  310. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  311. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  312. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  313. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  314. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  315. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  316. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  317. umoris guttas mater cum terra recepit,
  318. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  319. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  320. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  321. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  322. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  323. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  324. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  325. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  326. nec sic interemit mors res ut materiai
  327. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  328. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  329. res ut convertant formas mutentque colores
  330. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  331. ut noscas referre earum primordia rerum
  332. cum quibus et quali positura contineantur
  333. et quos inter se dent motus accipiantque,
  334. neve putes aeterna penes residere potesse
  335. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  336. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  337. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  338. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  339. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  340. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  341. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  342. consimilis; verum positura discrepitant res.
  343. sic ipsis in rebus item iam materiai
  344. intervalla vias conexus pondera plagas
  345. concursus motus ordo positura figurae
  346. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  347. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  348. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  349. accedere et nova se species ostendere rerum.
  350. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  351. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  352. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  353. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  354. principio caeli clarum purumque colorem
  355. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  356. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  357. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  358. ex improviso si sint obiecta repente,
  359. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  360. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  361. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  362. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  363. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  364. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  365. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  366. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  367. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  368. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  369. infinita foris haec extra moenia mundi,
  370. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  371. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  372. Principio nobis in cunctas undique partis
  373. et latere ex utroque supra supterque per omne
  374. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  375. vociferatur, et elucet natura profundi.
  376. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  377. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  378. seminaque innumero numero summaque profunda
  379. multimodis volitent aeterno percita motu,
  380. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  381. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  382. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  383. sponte sua forte offensando semina rerum
  384. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  385. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  386. magnarum rerum fierent exordia semper,
  387. terrai maris et caeli generisque animantum.
  388. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est