De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  2. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  3. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  4. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  5. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  6. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  7. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  8. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  9. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  10. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  11. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  12. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  13. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  14. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  15. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  16. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  17. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  18. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  19. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  20. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  21. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  22. incertisque locis spatio depellere paulum,
  23. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  24. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  25. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  26. nec foret offensus natus nec plaga creata
  27. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  28. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  29. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  30. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  31. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  32. avius a vera longe ratione recedit.
  33. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  34. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  35. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  36. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  37. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  38. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  39. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  40. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  41. omnia qua propter debent per inane quietum
  42. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  43. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  44. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  45. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  46. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  47. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  48. obliquos videamur et id res vera refutet.
  49. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  50. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  51. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  52. sed nihil omnino recta regione viai
  53. declinare quis est qui possit cernere sese?
  54. Denique si semper motu conectitur omnis
  55. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  56. nec declinando faciunt primordia motus
  57. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  58. ex infinito ne causam causa sequatur,
  59. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  60. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  61. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  62. declinamus item motus nec tempore certo
  63. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  64. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  65. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  66. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  67. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  68. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  69. omnis enim totum per corpus materiai
  70. copia conciri debet, concita per artus
  71. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  72. ut videas initum motus a corde creari
  73. ex animique voluntate id procedere primum,
  74. inde dari porro per totum corpus et artus.
  75. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  76. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  77. nam tum materiem totius corporis omnem
  78. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  79. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  80. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  81. pellat et invitos cogat procedere saepe
  82. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  83. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  84. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  85. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  86. et proiecta refrenatur retroque residit.
  87. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  88. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  89. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  90. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  91. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  92. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  93. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  94. et devicta quasi cogatur ferre patique,