De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  2. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  3. nam tum materiem totius corporis omnem
  4. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  5. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  6. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  7. pellat et invitos cogat procedere saepe
  8. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  9. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  10. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  11. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  12. et proiecta refrenatur retroque residit.
  13. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  14. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  15. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  16. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  17. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  18. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  19. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  20. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  21. id facit exiguum clinamen principiorum
  22. nec regione loci certa nec tempore certo.
  23. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  24. copia nec porro maioribus intervallis;
  25. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  26. qua propter quo nunc in motu principiorum
  27. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  28. et post haec semper simili ratione ferentur,
  29. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  30. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  31. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  32. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  33. nam neque quo possit genus ullum materiai
  34. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  35. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  36. naturam rerum mutare et vertere motus.
  37. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  38. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  39. summa tamen summa videatur stare quiete,
  40. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  41. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  42. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  43. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  44. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  45. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  46. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  47. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  48. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  49. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  50. omnia quae nobis longe confusa videntur
  51. et velut in viridi candor consistere colli.
  52. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  53. camporum complent belli simulacra cientes,
  54. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  55. aere renidescit tellus supterque virum vi
  56. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  57. icti reiectant voces ad sidera mundi
  58. et circum volitant equites mediosque repente
  59. tramittunt valido quatientes impete campos;
  60. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  61. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  62. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  63. qualia sint et quam longe distantia formis,
  64. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  65. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  66. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  67. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  68. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  69. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  70. esse pari filo similique adfecta figura.
  71. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  72. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  73. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  74. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  75. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  76. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  77. invenies tamen inter se differre figuris.
  78. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  79. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  80. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  81. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  82. turicremas propter mactatus concidit aras
  83. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  84. at mater viridis saltus orbata peragrans
  85. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  86. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  87. conspicere amissum fetum, completque querellis
  88. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  89. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  90. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  91. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  92. oblectare animum subitamque avertere curam,
  93. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  94. derivare queunt animum curaque levare;
  95. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  96. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  97. cornigeras norunt matres agnique petulci
  98. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  99. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  100. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  101. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  102. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  103. concharumque genus parili ratione videmus
  104. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  105. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  106. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  107. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  108. unius ad certam formam primordia rerum,