De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  2. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  3. quare fulmineus multo penetralior ignis
  4. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  5. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  6. subtilem magis e parvis constare figuris
  7. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  8. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  9. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  10. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  11. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  12. et quamvis subito per colum vina videmus
  13. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  14. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  15. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  16. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  17. inter se possint primordia singula quaeque
  18. singula per cuiusque foramina permanare.
  19. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  20. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  21. at contra taetra absinthi natura ferique
  22. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  23. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  24. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  25. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  26. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  27. proptereaque solere vias rescindere nostris
  28. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  29. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  30. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  31. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  32. horrorem constare elementis levibus aeque
  33. ac musaea mele, per chordas organici quae
  34. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  35. neu simili penetrare putes primordia forma
  36. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  37. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  38. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  39. neve bonos rerum simili constare colores
  40. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  41. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  42. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  43. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  44. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  45. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  46. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  47. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  48. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  49. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  50. titillare magis sensus quam laedere possint,
  51. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  52. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  53. dissimili dentata modo conpungere sensus
  54. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  55. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  56. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  57. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  58. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  59. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  60. semina confundunt inter se concita sensum;
  61. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  62. tute tibi partem ferias atque experiare.
  63. qua propter longe formas distare necessest
  64. principiis, varios quae possint edere sensus.
  65. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  66. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  67. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  68. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  69. prima acie constant ictus contemnere sueta
  70. et validi silices ac duri robora ferri
  71. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  72. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  73. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  74. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  75. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  76. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  77. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  78. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  79. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  80. at non esse tamen perplexis indupedita,
  81. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  82. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  83. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  84. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  85. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  86. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  87. * * *
  88. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  89. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  90. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  91. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  92. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  93. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  94. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  95. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  96. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  97. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  98. linquit enim supera taetri primordia viri,
  99. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  100. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  101. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  102. finita variare figurarum ratione.
  103. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  104. esse infinito debebunt corporis auctu.
  105. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  106. corporis inter se multum variare figurae
  107. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  108. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;